Latin
55
Theophrastus, De lapidibus 55
Unproofread scanNot analysed yet
Non potest autem haec gemma ullo modo referri ad species opali; neque enim aut tam pellucida est, aut eam admittit colorum varietatem, sed tantum duos illos quos dixi. Fuscus autem color nonnihil olivacei admixtum habet. Vidi &ex India allatas eiusdem generis, ut opinor, gemmas, quae plusculum virescerent, atque etiam quae croceum quid in toto corpore admixtum habent. Denique satis grandes quae toto corpore onychinum colorem habent, &lineam satis conspicuam in medio plane candidam; in quibus tamen lumen non tam eleganter &clare mutatur, quam in primo genere, licet omnino eadem natura videatur. Quanquam suspicor optimè hanc Cerauniam posse appellari. Quam Plinius ita describit: Est inter candidas &quae Ceraunia vocatur: fulgorem siderum rapiens. Ipsa Crystallina, splendoris caerulei; in Carmania Albam esse Zenothenus fatetur, sed habere innascens. tus stellam concursantem. Optimè enim notae conveniunt: è candido enim paululum caerulescit, &discurrit in illa lumen quoddam, pro varia inclinatione. Ex hac scribit Plinius lib. 37. c. 12. Sardonychas adulterari. Sardonyches, inquit, è Cerauniis glutinantur gemmis, ita ut deprehendi ars non possit, aliunde nigro, aliunde candido, aliunde minio sumtis, omnibus in suo genere probatissimis. Potest idem adulterium fieri è Sarda &Chalcedonio; atque Crystallo, vel etiam vitro, Boetius noster existimat, oculum catti esse Plinii Astroitem; qui post opali a descriptionem ita scribit: Proxima candicantium est Asteria, principatum habens proprietate naturae, quod inclusam lucem pupillae mode quandam continet, ac transfundit cum inclinatione, velut intus ambulantem ex alio atque alio loco reddens, ea deniquo que contraria soli regerens candicantes radios, unde nomen invenit, difficilis ad caelandum. Et post natales discretos: similiter candida est quae vocatur Astrios, Crystallo propinquans: intus à centro lucet fulgore lunae plenae.