Latin
56
Theophrastus, De lapidibus 56
Unproofread scanNot analysed yet
Et post pauca: celebrant &Astroiten, mirasque laudes eius in magicis artibus Zoroastrem cecinisse, qui circa eas diligentes sunt produnt. Astrobolon (vel ut alii Astrolon) Sudines dicit oculis piscium similem esse &radiare candido in sole. Plures quidem species describit Plinius, quarum quaedam non abludunt ab oculo Catti, ut hodie vocamus; &maximè congruere videtur Asteria, nisi quod candicantem dicat, cum haec fusca sit. Optime autem cum illa, de qua Sudines, convenit maior illa postremo loco à nobis descripta. Franciscus Ximenes lib. 4. cap. 18. Vocant, inquit, Hoitzitziltet! aut lapidem preciosum, quendam lapillum, quem quidam vocant Oio de Gato, &credo à nostris Hispanis dici Tornasole: horum magna copia reperitur in Tototepec provincia; sed sunt exigui &prae nimia abundantia viles. Caeterum non magnae authoritatis est haec gemma, &à paucis gestatur, licet haud iniucunda sit: non formatur autem, sed auro includitur, uti nata est: semper convexa superius, inferius plana. CAP. XV. De Crystallo &Iride. E Crystallo diligentissime scripsit Boetius, itaDque hîc tantum addam quae ab aliis dicta sunt, &quaedam ad illa quae ipse dixit observabo. Gesnerus de figuris lapid. Mira praecipue sua Crystallis figura est: Interdum uni Crystallo (inquit à G. Agricola) magnae &perfectae annascuntur plures parvae a Lib. 6. de Nat. Fossil. parvae &imperfectae ac quasi dimidiatae, quibus triangula latera videntur esse, cum alioquin Crystallis sexangula sint, sed maxima ex parte inaequalia: etenim ex iis bina saepius tantum lata sunt, quaterna stricta: rarius quaterna lata, bina stricta: quodque vero latus strictum est è regione stricto, quodque latum lato.