Latin
57
Theophrastus, De lapidibus 57
Unproofread scanNot analysed yet
Omnis insuper Crystalli mucro similiter ac reliquum corpus est sexangulus, sed in hoc differt, quod latus strictum non semper est adversum stricto, sed interdum latum est contrarium stricto. Ac mucro plerumque exiguam partem habet Crystalli, magnam reliquum corpus angulatum. Veruntamen quibusdam Crystallis, quae Blochebergi inveniuntur rupibus adhaerentes, contra mucro est magnus, corpus exiguum. Lateribus praeterea tam mucronis quam reliqui corporis, nisi scabritie infestentur, ferme tantus est laevor, ut vix arte possit aequari. Haec ille. Gesnerus paulo post: Crystalli omnes, ni fallor, ab una solum parte in mucronem exeunt; basis crassior est &informior, qua ceu radice saxis &rupibus montium sive enasci sive innasci solent. De Iride Plinius lib. 37. c. 9. De Iride à Georg. Agricola ita scribit: Crystallus quae exposita solis radiis, per ianuam, fenestram, rimamve penetrantibus, figuram &varietates colorum arcus coelestis iacit in proximum parietem, ex effectu Iris appellatur. Talis autem est inprimis candida &limpida, suam naturalem habens figuram, id est, sexangulam. Etenim anguli in causa sunt, cur solis radios excipiens arcum in pariete faciat repercussu: quinetiam in eiusdem uno aut altero angulo, si conspicitur luci obversa, intus colores arcus coelestis videntur. Reperitur haec in iam dictis regionibus (Alpibus Sedunorum &Germanorum, &c.) una a Lib. 6. de Nat. Fossil. una cum caeteris Crystallis. Sed praecipue in Saxonibus ad Visurgim, &c. in montibus inter Treviros &Rhenum sitis.