Latin
63
Theophrastus, De lapidibus 63
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem hic dicitur momentum &circulus, ita distinguit Cl. Salmasius, circulum esse cum zona se colligit &certo limite distinguitur, momentum vero cum zona spargitur &veluti se movet, ἡ ῥοπή. Satyrus porro apud Plinium, carnosas esse Indicas, parte Carbunculi, parte Chrysolithi &Amethysti, totumque hoc genus abdicat. Veram autem Onychem, plurimas variasque cum Lacteis Zonis habere venas, omnium in transitu colore inenarrabili, &in unum redeunte concentum, suavitate grata. Theophrastus: Oνυχερν μικτὴ λευκῷ καὶ φαιῷ παρ ἄλληλα. Atque hae quidem antiquorum de Onyche sententiae; quae recentiores, qui de gemmis scripse runt, in diversas sententias abripuerunt, ita ut de nostri aevi gemmis aliter atque aliter iudicarent, &multum differentes gemmas Onychum nomine designarent. Nam cum in Onyche Sudines agnoscat Sardae colorem, quidam gemmam illam quae hodie Carneola dicitur, Onychis speciem opinantur. quam sententiam superiori capite expunxi: nam licet Sudines Sardae colorem admittat, non nisi mixtum cum Onychis candido intelligere par est.