Latin
64
Theophrastus, De lapidibus 64
Unproofread scanNot analysed yet
Alii lapidem illum, quem Cameum dicunt, superficie candida seu lactea (quae non translucet &ectypis figuris hodie accommodatur) radice nigra, Arabicam Onychem iudicant; cum potius marmoris species esse videatur. Quod autem supra è Zenotheno adducit Plinius, facit ut suspicer, gemmas quas hodie Beli oculos appellamus, veras esse Onychas Indicas. omnes enim notae pulchre conveniunt: habent enim igneum seu rubrum colorem, nigrum quoque &corneum, cingunturque candidis zonis sive circulis oculi modo, ita exactis ut arte facti videantur, intervenitque interdum in ipsa pupilla, praesertim postica parte obliqua quaedam &albicans, nonnunquam &alte rius atque adeo duplicis aut triplicis coloris vena quae circulos dividit. Sed de his postea dicendum erit. Alii confundunt Onychen cum Chalcedonio, de quo mox: Alii aliter errant. Caeterum, meo quidem iudicio, vera Antiquorum Onyx fuerit, cuius substratum sive radix unguis humani similitudinem colore &nitore exactè refert: Opaca aut leviter transnitens potius quam translucens, constansque diversorum colorum zonis, exactè &distinctè sibi invicem super impositis: à quibus tamen rubrum colorem exciperem, qui Sardonychen constituit, ut mox dicetur. Proprium enim huius gemmae existimo, Zonas variorum colorum habere cum Onychino sive unguis colore interdum singulas, interdum plures, inconfusè substrato additas: qua nota optimè distinguitur ab Achate &aliis gemmis, quae varios colores aut confusè admittunt, aut distinctis maculis vel punctis interpunctae sunt: unde Plinius inter laspidis species numerat Onychopunctam sive Iasponychem, quia Onychis quidem color in illa cernitur, sed non zonatim distinVariae guitur.