Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 67
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XVIII. De Beli oculo &oculo mundi. YN superiori capite facta est mentio oculorum qui in Onyche Indica reperiuntur secundum sententiam Zenothemis: de quibus quędam dicenda supersunt, &imprimis illud indagandum, an haec gemma sit eadem cum oculo Beli, de quo ita Plinius: Beli oculus albicans, pupillam pingit nigram è medio aureo fulgore lucentem: Haec propter suam speciem sacratissimo Assyriorum Deo dicatur. Agricola lib. VI de Nat. Fossil. Iuniores corrupto vocabulo, Bello-oculum (Bellokel) vocant; &ipsi ita se hanc gemmam appellare aiunt, quod pulchra sit &aliquam ad oculum similitudinem habeat. Idem: Leucophtalmus oculi humani speciem exprimit. Reprehenditur autem à Gesnero in lib. de figuris lapid. qui subjicit: At a Plinius, Leucopthalmus, inquit, rutila alias, oculi speciem candidam, nigramque continet. Et mox sequenti cap. Leucophtalmus quatuor est colorum, ex rutilo &sanguineo: in medio nigrum candido cingitur, ut luporum oculi, illis per omnia similis. Vnde apparet eandem esse gemmam, &praecedenti quoque capite Lycopthalmon non Leucophtalmum legi oportere; deceptumque Agricolam qui humani oculi similitudinem illi tribuit. Sed non video cur Agricola in hoc sit reprehendendus. nam longè aliter describitur à Plinio Leucopthalmus, quam Lycopthalmus: &ratio in hisce oculis ita se habet, ut quidam ex Onyche generentur, &naturam illius &quoad colores &quoad nitorem, &quasi transparentiam quibusdam partibus sortiantur: alii in Achate, qui neque tam exactè oculos referunt &plerumque inclinantes circulos &obliqua aliqua vena divisos habent. Habeo utriusque generis multos, quorum quidam pulcherrimi sunt aspectu, &variorum animalium pupillas referunt: unum quoque &alterum qui lupi pupillam exactè exprimant: reperiuntur autem in corpore gemmae, &arte ex illa eximuntur; qui autem humani oculi pupillam referre dici queat, tantum unum habeo.