Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 68
Unproofread scanNot analysed yet
Reperiuntur etiam interdum duo oculi exiguo spatio à se invicem dissiti, pene ut oculi in corpore humano, interdum etiam tres, &hinc poterunt Triophthalmi Plinii appellari. Non possum autem induci ut credam hanc gemmam esse eamdem cum Beli oculo, siquidem haec arte eximenda est, neque quod sciam ita sola reperitur. Sed descriptio Plinii ita brevis est ut nihil certi ex illa statui possit. Boetius noster Achatis speciem opinatur, sed ut ante dixi, potius ad Onychem referenda est, utpote multo illi similior &consistentia &lumine. Sed demus aliquot eorum oculorum Icones. I. Prima in qua duae pupillae cernuntur ita exacte rotundae, quasi OO) circino factae essent; corpus gemmae est colore corneo paulum subflavescenti egregie nitens, interior pupillarum acies eiusdem est coloris sed paulum dilutioris, circulus uterque ambiens coloris albi. Tota gemma inferius plana est &pene unicolor, superius modice convexa: figurae ovalis. II. Figurae item ovalis &paulo, maior, laete subflavescens &pene pellucida, cuius pupilla intus adhuc dilutioris est coloris. cingunt autem tres circuli angusti, candidi, aequè distantibus spaciis, eiusdem cum corpore gemmae coloris, à se invicem separati. III. Eiusdem pene coloris pupillam habet in medio eiusdem cum corpore coloris, quam primum cingit circulus satis latus, dein tres alii angustiores, omnes quatuor subcandidi &spatiis aequidistantibus divisi, eiusdem cum corpore coloris. IV.