Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 69
Unproofread scanNot analysed yet
Quartae corpus est colore &substantia Sardae; pupilla autem eiusdem coloris cum superiori, nisi quod punctula quaedam rubicunda &macula una in illa cernitur. circulus ambit modicè latus candidus. V. Quintae corpus ab una parte candidius est, ab altera eiusdem coloris cum prima; pupilla item laetioris est coloris; quam ambit circulus satis latus candidus, qui ab una parte se spargit. VI. Huius figura plane convexa est instar dimidii globi; pupilla quae in vertice cernitur, in medio est coloris albi, quam secant tres veluti venae, non tamen aequaliter distantes, coloris Sardae; reliquum pupillae subcaerulescit: Corpus gemmae ex albo &fusco mixtum est. Videtur autem non arte sed à natura ita facta. Habeo huius generis plures, variorum colorum, sed circuli hac illac inclinant, &interveniunt in nonnullis ut Zenothemes loquitur obliquae venae. Denique in sex illis sunt circuli, in his momenta. Longe alterius naturae est, quem oculum mundi vocant, de quo (licet forte alieno adhuc loco) dicam quid viderim.