Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 77
Unproofread scanNot analysed yet
Mirum autem quantopere recentiores Scriptores, circa hanc gemmam, quae hodie Chalcedonia audit &corrupte Cassedonia, hallucinentur; nam ut alios omittam, Anselmus Boetius diligentissimus caetera gemmarum descriptor, cum sibi Chalcedonium vel Carchedonium describendum proposuisset lib. 2. cap. 87, orditur à Carchedonio Carbunculo, de quo Plinius copiose in cap. de Carbunculo, cum tamen ipse fateatur, &recte, illum aut Granatum esse aut Amethystum Orientalem: nihil autem Carchedonio commune cum Chalcedonio, non magis quam Chalcedoni cum Carthagine magna, à cuius opulentia illam Carbunculi speciem nomen meruisse scribit Plinius. Alienum itaque de Carchedonio hîc agere. Deinde inter Chalcedonii notas refert, propter duriciem scalpturae contumacem esse, quod de Carbunculo dixerat Plinius; &quod huic gemmae quae hodie Chalcedonia vocatur, &de qua ipsi agendum erat, minime convenit: &ita porro utriusque colores &natales confundit. Postremo &ad Onychis species hodiernum refert Chalcedonium, &Veterum Onychen candidam fuisse arguit: quemadmodum &Caesalpinus: hodie, inquit, candidam Onychen Chalcedonium vocant, sive omnino opacus sit, sive aliquantisper transluceat. Verum neque Plinius neque alii veteres usquam meminerunt Onychis Chalcedoniae; sed Iaspidis quandam speciem à Chalcedone mitti scribit Plinius, &quidem turbidam; cum qua non male convenit gemma de qua agimus, vel secundum ipsius Boetii descriptionem. inquit enim: Chalcedonius itaque gemma est quasi per nubem vel nullo vel levi aliquo colore tinctam, totumque corpus occupantem, semiperspicua, &c.