Latin
CAP. XVIII
Theophrastus, De lapidibus 78
Unproofread scanNot analysed yet
Accedit autem duricie ad Achaten Germaniae, uti à perito artifice accepi, tantum abest ut propter duritiem scalpturae sit contumax. Quare haud male iudicat Franciscus Imperatus; Onychen improprie ab authoribus Chalcedonium appellari: duricie enim &albedine inter se differre: siquidem durius est Chalcedonium, Onyx magis perspicua. Artifices gemmarii hodierni gemmam hanc à laspide, Achate &aliis eiusdem generis distinguunt: &cum Chalcedonii perspicuitate differant inter se, maxime laudant eos, qui sunt albo colore, vergente ad caeruleum dilutum. Marbodaeus Gallus cap. XXI. Chalcedon lapis est hebeti pallore refulgens. Nascuntur in Germania, &quidem Misnia, maxima copia. Reperiuntur &in Brabantia, circa Lovanium &Bruxellam, ut notat Boetius, sed obscuro candido aut terreo colore. Usus huius gemmae maximus hodie est. quem explicat Agricola: nunc inquit, in Onychis Germanicae execta candidi coloris crusta, à scalptoribus inciduntur insignia, quibus nobiles familiae gaudent, quod magis caeteris eiusdem gemmae venis transluceat &durior sit Crystallo: sublinunt autem id genus crustis eorum colorum pigmenta, quae exigunt insignia. Ex eadem Onyche Germanica fiunt globuli quibus numeramus preces, capuli, pocula, mortariola, in quibus Smiris contunditur. Caeterum huius gemmae non sculptae aut formatae vilissimum est pretium, &universae levis admodum authoritas. Varias huic gemmae virtutes tribuunt authores, quas vanas iudico. Addit Boetius: ex India adferuntur nonnulli modice translucidi, ex albo pallescentes, nonnulli lacteis zonis distincti, quos credunt appensos valere ad lactis ubertatem.