Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 8
Unproofread scanNot analysed yet
Altera vero rupes ad occiduam ripam etiam adamantum est ferax, quos cavi &rufescentes silices (rubet enim hîc terra) ceu foetu gravidi, in se mira naturae solertia continent. Adamas ab igne nullam iniuriam patitur, sed potius melior evadit: quare falluntur qui tradunt, quod calor corrumpat splendorem, colorem &vires adamantis: &ridiculum est quod propterea putant annulos quibus inclusae hae gemmae, cum dormitum itur detrahi &c. Si quid huius faciendum, id non ipsius gemmae gratia sed tincturae quae ipsi supposita est sit, nam si illa corrumpatur situ ob nimiam humiditatem, aut consumatur ob nimium calorem, efficit ut vitium aliquod in ipsa gemma esse videatur. Malleum ferre crediderunt Antiqui, quod tamen hodie secus deprehenditur: neque est quod propterea quisquam opinetur, nos hodie destitui genuina gemma adamantis, siquidem plura talia atque etiam absurdiora Antiquos nimis temere credidisse constat in aliis. Magneti quoque illam vires adimere nulla experientia probatur; licet hoc crediderit Iul. Scaliger Exercit. CX. uti &ab Adamante ferrum trahi. Non minus quoque frivolum est quod quidam tradiderunt; Adamantem capiti mulieris, ipsa ignara, suppositum, si illa fidelis sit marito, efficere ut dormiens in amplexus illius ruat, sin adultera sit, eos aversetur. Neque habet virosam qualitatem, rectè observat Zacutus Med. libro 11 observat. XVI. Quid multa? nullae Adamantis occultae facultates ex vero hactenus observatae. Caeterum Veterum &Recentiorum hallucinationes non est mihi propositum refellere; vera &scitu necessaria hactenus retuli. Pretii augmenta pro ponderis ratione, quae Clariss.