Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 9
Unproofread scanNot analysed yet
Vir Anselmus Boëtius diligenter in tabulas retulit, hodie non observantur; quae à vendentium &ementium arbitrio pendent: potissimum autem à perfectione &exacta formae conformatione. Illud saepius expertus sum (inquit Garzias ab Horto lib. 1. cap. 43.) Adamantes exquisitos mutuo attritu glutinari, ut facile separari non possint. Sic etiam Adamantem vidi, ubi incaluisset, festucas trahere haud secus atque electrum. Et paulo ante: maximus quem vidi CXL mangelin. pendebat. Id est si rationes bene subduco centum septuaginta quinque caratia. Majorem vero Adamantem in Belgio conspectum haud puto (inquit Car. Clus. in commentariis ad Garziam) quam Philippus 11 Hispaniarum Rex ducturus Elizabétham Henr. II, Gall. Regis filiam majorem natu emit de Carolo Affetato Antvverpiae Anno 1559. octogies millenis coronatis: pendebat autem Car. XLVII cum semisse, id est, grana 190. Sunt tamen &ipsi Regi Hispan. &aliis Regibus longe majores &supra septuaginta Caratia pendentes jam formatae. Credo autem Garziam loqui de rudibus: majores autem rudes maxime informes sunt &raro sine aliquo vitio, quod demendum est; ita ut non raro dimidium pondus atque etiam amplius amittant, antequam exactè formari possint. CAP. II. De Carbunculis. PLinius lib. 37. cap. 7. inter ardentes, ut vocat, gemmas, principatum dat Carbunculis à similitudine ignium sic appellatis, quos alii vocant pyropos.