Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 83
Unproofread scanNot analysed yet
Invenitur autem, praesertim species illa melleo colore, maxima copia in America, ad ripas Fluminis Amazonum &aliorum quae ex illa Continentis parte in Oceanum egrediuntur: potissimum autem in Nova Hispania, unde plures in Hispaniam &reliquam Europam adferuntur. Nascuntur autem magna interdum mole: nam Boetius scribit se vidisse apud Gemmarium Rudolphi II. Imper. frustum mille sexcentis thaleris emptum, ex quo poculum satis amplum formatum fuerat. Memini quoque me vidisse in Anglia frustum mole capitis humani, quod ex Continenti Americae haud longe à fl. Amazonum erat allatum, è lacteo nonnihil girens, quod ille qui attulerat quinquaginta libris sterlingensibus aestimabat. Americani porro gestant hos lapides variis figuris efformatos, alios piscium, alios avium capitibus aut psittacorum rostris similes: nonnullos &rotundos sphaerularum forma aut etiam columellarum, omnes autem perforatos. Barbari qui Guianam incolunt magni illos faciunt, &solent pyramidali forma foraminibus indere sub inferiori labios talem Gesnerus vocat Oripendulum. De virtutibus huius lapidis scribit a Monardes. Indi, inquit, solebant eos appensos gestare adversus Nephritidis aut Stomachi dolores, tum ad calculum expellendum &arenulas: praecipua enim eius laus ad Nephiriticos dolores. Nobilis mihi notus, unum habet, cui nullum alium comparandum vidi: nam eum brachio gestans, tanta arenularum quantitate liberatur, ut, metuens ne noxia sit tanta deiectio, interdum illum deponat; nullumque tum calculum amplius elicit; sed dolore premente denuo eum gestans statim levaa Cap. 31. levatur aut minuitur dolor, multarum arenularum atque etiam calculorum expulsione.