Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 82
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt qui ad Iaspidem viridem referant, &iudicant Galenum aliosque veteres haud aliam viridem laspidem novisse; quod tamen non est verisimile, quia durior est. Longius aberrant à vero, qui Prasio comparant. Ego sui generis gemmam existimo, neque Veteribus, saltem ea qua potissimum pollet virtute, fuisse notam, &si duriciem spectes, potius ad Smaragdi obscurioris species esse referendam illam quae exactè viret. Neque obscura est gemma, neque tamen pellucida, sed media inter utrumque: atque hoc pene habet proprium, quod nunquam exacte possit perpoliri, sed superficies eius semper pinguior &veluti oleo inuncta appareat. Porro plures illius species ab authoribus commemorantur: prima prasio non dissimilis, ad viridem colorem tendens, lacteo permixtum. Altera viridior. quam maximè laudat Monardes. Tertia, quam unam agnoscit Tr. Ximenes, viridis instar Smaragdi obscurioris, sed candidis aut cinereis punctulis variata. Quarta ex viridi subflava &fere mellei coloris, superficie valde pingui. Quinta ex variis coloribus, viridi, albo, flavo atque nigro mixta: neque tamen ex illis omnibus simul, sed aliquibus tantum, multi plici varietate. Sexta, cuius meminit Boetius, obscure viridis, opaca non secus ac si quis viridi nigrum permiscuisset: in qua etiam punctula nigra ut in Ophite sparsa videntur. Quibus adjici potest, in cineteo cęrulea; valde dura, &lineis quibusdam distincta, qualem in Cypro nasci prodidit Plinius, ut censet Augerius Clutius, qui eam inter Nephriticos suos, quos habebat quamplurimos, mihi ostendit, licet virtutis adhuc dubiae. Denique quam Boetius se habere profitetur, instar Crystalli, sed alba nubecula conspicuam, à viridiori cui annata erat, separatam.