Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 85
Unproofread scanNot analysed yet
postquam caput de lapide Nephritico absolverat. Reperitur, inquit, in Nova Hispania, &alia species Iaspidis viridis, diversa à praecedenti, quam Indigenae vocant Tlayotic, &Hispani piedra de la Hyada: quae differt pondere, colore, figuris &facultatibus à superiore. Est enim hic lapis ponderosior, obscurior, coloris viridis, sine ullis punctis. Solent autem indigenae varias illi dare formas, uti hominis aut idoli: item efformare longas &rotundas admodum columellas. Itemque planas atque rotundas instar globulorum. Hic lapis saliva aspersus &nonnihil manibus attritus &confricatus, imponitur umbilico aut parti dolenti, sedatque dolores colicos aut iliorum, expellendo humores noxios &flatulentos è corpore per superiora &inferiora: praeterea alligatus brachio sub carpo, atque ita continuo gestatus, impedit ne hi affectus nascantur. Reperiuntur ibidem praeterea alii lapides dilutiores, quos Indigenae appellant Izticpaso-quetzaliztli, qui ad alias species Smaragdorum possunt referri, non minus utiles contra dolores colicos &affectus intestinorum. Denique alius lapis eiusdem generis, coloris viridis magis diluti, &vergentis ad cinereum, maculis quibusdam viridioribus pictus, ad species Iaspidis viridis aut Smaragdi vulgaris referendus: quem Indigenae vocant Xoxouhquiticpatli, cuius facultates adhuc ignorantur. Ad hanc quoque classem adjicere possumus lapidem viridem, punctis magis obscuris variegatum, quem appellant Cuitpalli, id est, lapidem pictum: licet quibusdam partibus transluceat; de quo nihil memorabile praedicant.