Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 86
Unproofread scanNot analysed yet
Quia autem iam incidimus in gemmas sive lapides Novi Orbis, addamus &alium lapidem, de quo ita a Monardes: Adfertur è Nova Hispania lapis, quem uteri morbis apprimè utilem esse ferunt. Niger est, admodum politus, ponderosus, maiore ex parte teres &rotundus. Mirum porro est quod de hoc lapide praedicant: nam mihi affirmavit Nobilis quaedam &magnae authoritatis Matrona, quae illo usa est, &in umbilico gestavit adeo firmiter inhaerentem, quasi isthuc adglutinatus fuisset, ex quo praesens &certissimum sensit commodum: idem aliae asserunt, quae simili modo isto lapide sunt usae. Cum uteri suffocationem imminentem praesentiunt, adhibito lapide, subito levantur, &si eum perpetuo gestent, nunquam simili morbo corripiuntur. Exempla eiusmodi faciunt ut his rebus fidem habeam. Haec ille. Franciscus Ximenes qui diligenter de plantis, animalibus, gemmis Nov. Hispaniae scripsit, meminit lapidis admodum nigri &politi, quem in Misteca superiori nasci tradit &ab indigenis appellari Itichuilotli: verum nullius usus esse, praeterquam ad ornatum; ab Americanis eum magni fieri tantum ob insignem eius nigredinem. Habeo lapidem nigerrimum, politum, instar lapidis Lydii, in Scuti forma effictum, qui è Nova Hispania a Cap. 35. spania venit; habet autem notam unam atque alteram pene orbicularem, tanquam perfectissimi argenti, innatam. De quo nihil superiores authores, neque mihi quicquam de illius natura compertum: Suspicor tamen eundem esse posse cum illo ad uteri suffocationes utili. CAP. XXV. De Molochite &Turcoïde. TOn translucet, inquit a Plinius, Molochites spissius