Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 87
Unproofread scanNot analysed yet
virens, à colore malvae nomine accepto, reddendis laudata signis, &infantum custodia quadam innato contra pericula ipsorum medicamine. Quia autem Boetius accuratè de hac gemma egit, non puto necessarium quicquam addere, nisi hoc unum; Epiphanium perperam referre ad species Sardonychis; dum inquit, ἔστι καὶ ἄλλος σαρδόνυξ ὃς καλεῖται μολοχὰς, τῆς δὲ ἀυτῆς ἰδέας τυγχάνει, ὑποχλωρίζων. Molochiten quod plane absoconfundit cum Sardonyche num est. Quae sit gemma Turcois, omnibus notissimum est, quippe cum sit usu frequens, licet non magnae hodie authoritatis: genera eius &facultates diligenter perscripsit Boetius. Sed quaestio est, quo nomine antiquioribus dicta sit: de nomine Feruza &Ferungezi iam ante diximus ad Smaragdum: mihi non dubium est à Plinio &authoribus quos sequitur Callaidem fuisse appellatam, convenit enim pulchre descriptio, quam Plinius tradit lib. 37. cap. 8. Comitatur eam (nimirum Topazii speciem) similitudine propior quam authoritate Callais, è viridi pallens. Nascitur post aversa Indiae apud Incolas Caucasi montis; Phicaros &Asdatas, amplitudine conspicua, sed fistulosa &sordium plena. Sincerior multo praestantiorque in Carmania: utrobique autem in rupibus inviis &gelidis, oculi figura protuberans, leviterque adhaerens, &c. Turcoides enim oculi instar protuberat, &inferiori sua parte satis ostendit se à rupibus esse avulsam. Authores autem qui Callaidem Iaspidis speciem faciunt, &nominatim illam, quam Plinius eodem cap. VIII vocat Boream; itemque qui Turcoidem illam Iaspidis speciem credunt, non satis mihi videntur utriusque naturam attendisse. Nam quid quaeso commune habet Turcois nostra cum laspide vel figurâ vel substantia?