Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 89
Unproofread scanNot analysed yet
Et post pauca: Mihi Persicae Iaspidis Aërizusae species hactenus visa est. Nunc qui aliter didiceris &doceas, tibi tanquam scienti atque etiam sapienti cedendum censeo. Nam equidem existimabam, qui pro symbolo daretur ad omnem annulum, convivia Sodalitiorum, Eranon graece dictum. Cl. Salmasius ad Solinum pag. 236. locum Plinii cap. VIII corrigit &legendum censet, Callaina è viridi pallens. In Indice MSto, inquit, Galliana scribitur pro Callaina. ita enim habetur in optimo libro Rigaltii: De Topazo, genera eius II, de Galliana, de Prasia. Callaica &Callaina idem. &subaudiendum gemma. à colore sic dicta est. In aliis plerisque gemmis, color ab ipsis nomen habet, ut Amethystinus ab Amethysto, &c. At Callaica gemma vel Callaina à colore Callaino. Et post pauca: At Callais apud eundem Plinium quasi diversa ab hac Callaica recensetur, capite quo gemmas perscripsit per seriem literarum. Callais, inquit, Sapphirum imitatur, candidior &littoroso mari similis. Certe aliam esse oportet à Callaica vel Veneti coloris gemmam. Sapphirus purpurea est vel caerulea: haec Callais, quae Sapphirum imitatur, candidior est, hoc est, purpurae dilutioris, &littoroso mari &non ita profundo similis. nam altum mare πορφύρεον &κυάνεον. Unde Grammatici πορφυροῦν de mari, βαθὺ exponunt. &καλλαὶς inde etiam dicta quia καλλαῖον purpureum colorem etiam significat, ut supra notavimus. Callaica vero vel Callaina gemma coloris Veneti atque è viridi pallentis; quare diversa est à Callaide. at nemo unus est hodie eruditorum, quin Callaicam pro Callaide accipiat: quin etiam omnes sibi persuadent passim Callaidem esse quam Turquesiam vocamus; quorum errorem supra (nimirum pag. 202) castigavimus. Andreas Caesalpinus lib. 2. cap. 26. post Callaidis descriptionem è Plinio.