Latin
CAP. XXIII
Theophrastus, De lapidibus 90
Unproofread scanNot analysed yet
At quaenam, inquit, sit ex iis quae hodie habentur, incertum est: nisi intelligatur inter eas, quae non translucent, quam vulgo Turchinam vocamus. nam haec non nisi oculi extuberantis figura cernitur: viride pallens pro colore aëris accipi potest: ut Plinius solet: nam in Paederote, inquit: Coëunt in translucidam Crystallum viridis suo modo aer: aliis tamen placet Turchinam inter laspidis genera ponendam, quam Plinius Boream vocat, &c. CAP. XXVI. De Cyano seu lapide Lazuli &de lapide Lipis. Apidem Lazuli esse Cyanum antiquorum, pluDrimi credunt. pulchre enim pleraeque notae conveniunt. Theophrastus lib. de Lapidib. Cyanum describens ait; Καὶ Κύανὸς, ὁ μὲν ἀυτοφυὴς, ὁ δὲ σκευαστὸς, ὥσπερ ἐν Αἰγύπτω. γένη δὲ κύανοῦ τρία, ὁ Αἰγύπτιος, καὶ σκύθης, καὶ τρίτος ὁ Κύπριος, &c. Agit autem ibi de colore, subjicit enim Rubricae &Ochrae; notissimum autem est ex Lazuli lapide praestantissimum Cyaneum colorem effici; cuius methodum docet Boetius Sed mira est hallucinatio Plinii, qui ea quae Theophrastus scribit de colore, ad ipsum lapidem seu gemmam translulit: neque enim ipse lapis adulterabatur sed pulvis quo pictores utebantur. ut satis liquet ex illo loco Theophrasti, è quo Plinius sua sumsit, licet ordinem inverterit. Quod &Boetium fefellit. qui ex eo colligit Cyanum Plinii nostram Sapphrum videri: quia, inquit, eam adulterari maxime tinctura tradit, idque in gloria regis Aegypti ascriptum fuisse, qui prinmus mus eam tinxit. Opacae vero gemmae cum tingi non possint, &c. Non tingebatur gemma, sed fiebat color factitius &adulterinus pro vero Cyaneo. Theophrastus autem ante egerat de Cyano gemma; &primum dixerat, Sapphirum, cum nigra sit, (id est, sature caerulea) non adeo longe distare à Cyano mare.