Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 96
Unproofread scanNot analysed yet
Nec vero primi generis lapilli pellucent modo, sed etiam refulgent: eisque color idem qui gemmis insidet. Nam alii sunt similes Crystalli, alii Smaragdi, alii Prasii, alii Cyani, alii Amethysti, alii Hyacinthi, alii Carbunculi, alii Chrysolithi, alii Mori, alii denique aliarum gemmarum, atque ab iis mollitudine tantum differunt. Ex eo autem quod dicit, ex tertio genere vitrum confici; &Plinius ad eundem modum lib. 36. cap. 26 dicat de vitri confectione: simili modo &calculi splendentes multifariam coepti uri; non etiam Plinio ignoti fuisse videntur fluores, licet hoc nomine non designet.