Latin
CAP. XXVIII
Theophrastus, De lapidibus 95
Unproofread scanNot analysed yet
Rudimenta gemmarum, &similes gemmis sunt fluores, die flusse, noti in fodinis, suntque Rubri coloris; videntur primo aspectu argentum quasi rubrum rude; quanquam &hoc interdum translucidum apparet. Videntur etiam esse Carbuncubi: sed perspicui languidius refulgent. qui vero non translucent, vel eo ipso distinguuntur à Carbunculis. Omnis autem generis fluores quam primum ignem senserint, diffluunt. Carbunculi vero igne non liquescunt. Haec sumta sunt ex Agricolae Bermanno, sicut &superiora, nisi quod Agricola diserte non dicat Theophrasto fluores ignotos fuisse. 2. Purpurei coloris dilutioris. Videntur esse Amethysti viliores (in edito malè viridiores) quales in Bohemia reperiuntur multis locis, &certe non multum dissimiles eis sunt, quare vulgus his illuditur; deinde Amethystos non novit. Nequam annulis inserunt, &vendunt pro Amethystis. 3. Candidi coloris. Videntur esse Crystalli. 4. Lutei coloris. Videntur quasi Topazii esse. Cineracei coloris. 6. Subnigri coloris. Addit Agricola in Bermanno: quinetiam quibusdam violaceus est color, aliquibus viridis, aliis flavus. Est autem fluorum usus; dum metalla excoquunt, illos adhibent, &inficiunt. Reddunt enim materiam in igne fluidiorem, perinde ac lapidis genus quod è pyrite conficitur. Ex talibus fluoribus credo fierent optimi colores, si quis tentaret. Agricola lib. V de Natur. Fossil. Eorum tria sunt genera: unum gemmis simillimum translucidis: alterum eis non 96 DE GEMM. ET LAPIDIB. LIB. PRIMUS. non multum simile. Nam plerumque non pellucet, raro ex aliqua parte, rarius totum. Illud vero sparsum reperitur in argentariis &caeteris metallis. hoc in propriis venis saepe copiosum. Tertium est ex quo conficitur vitrum: quanquam &iam ex aliis duobus potest confici.