Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 97
Unproofread scanNot analysed yet
LAPIDIBUS. Libro superiore egimus de lapillis, qui gemmarum nomine, aut suo, aliquam dignationem habent: nunc quaedam adjiciemus de caeteris lapidibus, ordinem Boetii sequentes, &tantum annotabimus ea quae aut ille non satis explicavit aut praeterivit: aut quae ab aliis melius explicata invenimus, atque propria experientia didicimus. CAPUT I. De Stellari lapide; Asteria: Lapide Bufonis. E Stellari lapide agit Boetius lib. 2. cap. 145 &seq. &exhibet duas species, quarum Icones dederat Gesnerus, de figur. lapid. cap. 11. &addit: Aliquando in hoc lapide non Stellae sed rosae conspiciuntur. Huius Icones hic adiungendas iudicavi, ne quid harum rerum curiosi desiderarent. Ferrantes Imperatus vocat hos lapides Porosos lib. XXIV. cap. 24. &distinguit in Stellarem maiorem atque minorem: &eum quem dicit Filicis frondes imitari. Subjicit Boetius cap. 148 descriptionem Asteriae verae seu Stellaris lapidis, &addit Icones à Gesnero expressas. Camdenus in Provincia Lincolniensi, agens de Castro Belvoir: sub hoc inveniuntur, inquit, Astroites lapides, qui Stellulas invicem connexas repraesentant, in quibus radii eminent sinigulis angulis quini, &singulis radiis media cavitas subsidet. A victoria hic lapis apud Germanos nomen invenit, quod (ut est apud Agricolam lib. VI. Fossil.) putant illum qui gestaverit, causam obtinere &hostes vincere. An tamen hic noster, ut ille Germanicus, in aceto positus se loco moveat, &in orbem nonnihil torqueat, mihi nondum experiri licuit.