Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 98
Unproofread scanNot analysed yet
Fefellit Camdenum summum virum ambiguitas nominis, nam Agricola tribuit quidem hunc motum Astroiti, sed intelligit Stellarem lapidem paulo ante descriptum; hunc autem vocat Asteriam, qui cum ponderosus sit &metallicae substantiae non videtur idoneus huic passioni. Idem Camdenus scribit &in Warvicensi provincia reperiri prope Sgugburie, &dominos illius loci in digma suum gentilitium transtulisse. Lapidem Pufonis seu Garatronium describit Boetius eodem lib. cap. 149. &seq. Icones autem à Gesnero acceptae sunt, qui de figur. lapid. cap. XIII. sub finem de illis ita scribit: Batrachitae vel Crapodinae vulgo dicti lapides, à Bufonibus, quorum capitibus eos contineri persuasum est. Sunt autem eius species tres exhibitae, magnitudine differentes: figura hemisphaerica, cavi intus, foris convexi: quartus maior &oblongior est. Caeteros ferè Krottensteyn, id est, Bufonis lapides nostri vocant. Quartum qui rarior est, audio Slangensteyn oder grosser Krottensteyn vocari, id est, serpentium lapidem, tanquam Ophitem dicas. Tertium minimum minusque cavum Calvariae Bufonis nomine ab Hieron. Cardano accepi. Sed in huiusmodi lapidum nominibus magna passim varietas &incertitudo est. Et alio loco: Georg. Agricola lib. V de Natur. Fossil. Brontiam simul &Ombriam Germanice interpretatur grosz Krottenstein, id est, Batrachiten vel Chelonitidem maiorem: &Donnerstem, id est, tonitrui lapidem: &Wetterstein, id est, Tempestatis lapidem, Eisdem vero tribus nominibus Cerauniam quoque interpretatur, nisi quod à laevitate differentiam addit, cum Ombriae Brontiaeque non sint laeves, sed partibus quibusdam inaequales, aliis eminentibus, aliis humilioribus. Nos plura de his omnibus, minori vero inprimis scripsimus in lib. de. Quadrupedibus oviparis, cap. de Ranis Rubetis G.