Latin
LIBER
Theophrastus, De lapidibus 99
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia Boetius alibi de singulis distinctim agit, plura hic non dicemus, nisi bene ab ipso observatum esse, hos lapides omnino esse distinguendos, &nomen lapidis Bufonis omnino referendum esse ad illos quatuor, quorum Icones à Gesnero sunt expressae. Itali vocant Pietra della Vertigine aut del Respo. In Thesauro gemmarum Italicè edito sub nomine Accademici Ardentis Aetherei cap. XXVIII, postquam Auctor varios colores &figuras huius lapidis descripsisset, addit. Substantia illius est quasi vitrea, durissima, relucens, quasi è terra cocta &invitreata facta esset sine transparentia. Et interius continet lapidem vel saxum loci in quo nata est, nisi industria fuerit excavata, quod haud difficile est. Haec gemma, quemadmodum propria experientia observavi, nascitur in scopulis quorumdam marium Franciae, Sardiniae &Maioricae, forte &alibi: in parte scopuli aut littoris, quae à fluctibus pulsatur, reperitur saxum album, quasi calcinatum &satis durum, verumtamen fragile; quod homines gnari percutientes massis aut malleis ferreis, comminuunt in partes minutas, &inveniunt in illo has gemmas, ad eundem modum quo Ostreas, quas vocant Dactylos, in saxis scopulorum sub fluctibus marinis &in fundo maris. Praecipuam illius virtutem praedicat contra vertiginem capitis, si parti dolenti applicetur, aut brachio: minus compertam, contra pleuritidem, deliquia animi &morbum Caducum. Docuit me Vir Nobilissimus Wilhelmus Bozwellus Serenissimi Regis Mag. Britan. res Agens apud Illustr. &potentissimos DD. Ordines generales Confaederati Belgii; hanc gemmam si ardenti Candelae propius objiciatur, eam sensim extinguere, quod saepius fuerit expertus, sed gemmam paulatim nonnihil corrumpi &veluti rugas contrahere. Sed observandum, Garatronium male confundi à Boetio cum lapide Bufonis, cum Ferrantes Imperatus diversum faciat, uti revera est. quem lib. XXIV.