Latin
LIBRI SECUNDI
Theophrastus, De lapidibus xi
Unproofread scanNot analysed yet
Pretium autem fecisse &auxisse gemmis raritatem illustri testimonio docet Plinius lib. XXXVII. cap. 1. cum de Achate Pyrrhi Regis egisset, addit: Nec deinde alia quae tradatur, magnopere gemmarum claritas extat apud auctores; praeterquam Ismeniam Choraulem, multis fulgentibusque uti solitum, comitante fabula vanitatem eius, indicato in Cypro sex aureis denariis Smaragdo, in quo fuerat sculpta Amymone, iussisse numerari: &cum duo relati essent, imminuto pretio, male me Hercules curatum, dixisse: multum enim detractum gemmae dignitati. C. PLIProoemio lib. XXXVII.