Latin
LIBRI SECUNDI
Theophrastus, De lapidibus xii
Unproofread scanNot analysed yet
*TT nihil instituto operi desit, gemmae supersunt, &in Warctum coacta rerum naturae maiestas, multis nulla sui parte mirabilior: tantum tribuunt varietati, coloribus, materiae, decori, violari etiam signis gemmas nefas ducentes. Aliquas vero extra pretia ulla, taxationemque humanarum opum arbitrantes, ut plerisque ad summam absolutamque rerum naturae contemplationem satis sit una aliqua gemma. Idem ibidem cap. IV. Maximum in rebus humanis, non solum inter gemmas, pretium habet Adamas &c. Proximum apud nos Indicis Arabicisque Margaritis pretium est &c. CAP. V. Tertia autoritas Smaragdis perhibetur pluribus de causis: nullius coloris aspectus iucundior &c. CAP. VI. Opali Smaragdis tantum cedentes. Primus autem Romanorum Sardonyche usus est prior Africanus, ut tradit Demostratus, &inde Romanis hanc gemmam fuisse celeberrimam: quamobrem proximum es dabimus locum. CAP. VII. Ardentium gemmarum principatum habent Carbunculi &c. CAP. VIII. Egregia etiamnum Topazio gloria est suo virenti genere &c. CAP. IX. Alius ex hoc ordo purpureis dabitur &ab illis descendentibus. Principatum Amethysti Indicae tenent, &c. CAP. X. Achates in magna fuit auctoritate; nunc in nulla est &c. CAP. XII. Omnes gemmae mellis decoctu nitescunt, praecipue Corsici, in omni alio usu acriora abhorrentes. CAP. XIII. Translucentes matutino probari censent: ant si necesse est, in quartam horam; postea vetant. Experimenta pluribus modis constant: primum pondere, si graviores sentiuntur: post haec corpore; factitiis pustulae in profundo apparent, scabritia in cute, in capillamento fulgoris inconstantia &priusquam ad oculos perveniat desinens nitor. Ibidem. Tantaque differentia est, ut aliae ferro sculpi non possint, aliae non nisi retuso, verum omnes Adamante. Plurimum vero in his terebrarum proficit fervor.