Latin
ERRATA
Theophrastus, De lapidibus xvi
Unproofread scanNot analysed yet
De metallis autem in aliis egimus, dè lapidibus vero nunc dicamus. Omnia igitur haec putandum est, ut simpliciter dicatur, ex pura quadam atque aequabili materia concrevisse, sive per fluxum, sive per percolationem quandam facta, sive, ut supra dictum, alio aliquo modo excreta. Fit enim forte aut hoc, aut illo modo, aut etiam aliter. A quibus etiam &laevorem, &densitatem, &nitorem, &pelluciditatem, &alia talia, habent. Et quo aequabilius &purius unumquodque fuerit, eo &ista magis accidunt. In totum enim quo accuratior secundum constitutionem fuerit coagmentatio, ita &consequuntur ea quae ex istis accidunt. Aperit iam exactius lapidum &gemmarum materiae conditionem: esse nimirum terrae portionem maxime puram &aequabilem; per confluxum, aut percolationem depuratam, aut alio quovis modo ab impura separatam. Variis enim modis hoc posse fieri. A varia autem conditione huius materiae fieri, ut alii lapides aliis laeviores sint aut densiores, alii niteant tantum, alii etiam pelluceant, aut etiam alias differentias sortiantur. Nam quo materia purior &aequabilior fuerit, eo etiam lapides nasci praestantiores. In summa, haec omnia à perfecta coagmentatione suam perfectionem nancisci, &contra. Transit autem porrò à materia ad causam efficientem. quam statuit duplicem: calorem, &frigus. Ἡ δὲ πῆξις, τοῖς μὲν ἀπὸ θερμοῦ, τοῖς δʼ ἀπὸ ψυχροῦ γίνεται. ται. κωλύει γὰρ ἴσως οὐδὲν ἔνια γένη λίθων ὑφ᾽ ἑκατέρων συνίστασθαι τούτων. ἐπεὶ τά τε τῆς γῆς ἅπαντα δόξειεν ὑπὸ πυρός· ἐπείπερ ἐν τοῖς ἐναντίοις ἑκάστων ἡ πῆξις καὶ ἡ τῆξις. Coagmentatio autem, his quidem à calido, illis autem à frigido fit. Nihil tamen prohibet quaedam genera lapidum ab utroque horum concrescere.