Latin
ERRATA
Theophrastus, De lapidibus xvii
Unproofread scanNot analysed yet
Quandoquidem terrae omnia genera videantur ab igne cogi; quoniam à contrariis singulorum coagmentatio &liquatio. Sententia est Philosophi, coagmentionem lapidum fieri partim à calore partim à frigore; nihil tamen impedire utrumque &calorem &frigus ad coagmentationem quorumdam lapidum concurrere: terrestria enim omnia igni cedere eique obnoxia esse, licet interea coagmentatio &liquefactio in contrariis subiectis accidat. Ἰδιότητες δὲ πλείους εἰσὶν ἐν τοῖς λίθοις· ἐν γὰρ τῇ γῇ χρώμασί τε καὶ γλισχρότητι καὶ λειότητι καὶ πυκνότητι, καὶ τοῖς τοιούτοις αἱ ῥοαὶ διάφοροι· κατὰ δὲ τὰ ἄλλα σπάνιοι. Lapidum autem plures sunt proprietates. In terra enim &coloribus &tenacitate &laevore &densitate &similibus fluxus differentes sunt; secundum alia vero rari. Ostendit, diversas proprietates, quae in lapidibus observantur, inde oriri, quod terrestris materia multas differentias patiatur à multimoda varietate fluxuum; siquidem &quoad colores, &quoad tenacitatem, laevorem, densitatem, &alias huiuscemodi qualitates, fluxus diversi observentur; quoad alia autem pauci. Observandum autem, in Aldina editione fuisse πνοαὶ διαφοροί: Turnebus legendum iudicavit πολλαὶ διάφοραι: Sed omnino legendum est ῥοαὶ, siquidem supra dixit Philosophus, εἴτε ῥοῆς εἴ τε διηθήσεως, &c. Τοῖς δὲ λίθοις αὗταί τε· καὶ πρὸς ταύταις αἱ κατὰ τὰς δυνάμεις, τοῦ τε ποιεῖν ἢ πάσχειν, ἢ τοῦ μὴ πάσχειν. τηκτοὶ γὰρ, οἱ δʼ ἄτηκτοι. καὶ καυστοὶ, οἱ δʼ ἄκαυστοι. καὶ ἄλλα τούτοις ὅμοιαι. καὶ ἐν αὐτῇ τῇ καύσει καὶ πυρώσει πλείους ἔχοντες διαφοράς.