Latin
ERRATA
Theophrastus, De lapidibus xviii
Unproofread scanNot analysed yet
Lapidibus autem &istae proprietates sunt &praeter istas quae accidunt secundum vires, efficiendi aut patiendi, aut non patiendi. liquabiles enim, alii non liquabiles; &combustibiles, alii non combustibiles; &alia his similia. &in ipsa combustione &ignitione plures habent differentias. Sententia est: lapides habere &proprietates illas quod coloribus, tenacitate, laevore &densitate differant, pro diversitate fluxuum, è quibus materia eorum coagmentata est: &praeter illas etiam eas quae à diversis viribus oriuntur, quibus sit, ut in alia aut agant, aut ab aliis patiantur, aut non patiantur: exempli gratia, quod alii liquabiles sint, alii non, &c. atque adeo diversimode in liquatione &combustione patiantur; ut postea singulatim explicabit. Prius autem, antequam liquationem &combustionem prosequatur, proprietates quasdam peculiares &raras explicat. Ἔνιοι δὲ τοῖς χρώμασιν ἐξομοιοῦν λέγονται δυνάμενοι τὸ ὕδωρ, ὥσπερ ἡ σμάραγδος. οἱ δʼ ὅλως ἀπολιθοῦν τὰ τιθέμενα εἰς ἑαυτοὺς. ἕτεροι δὲ ὁλκήν τινα ποιεῖν. Οἱ δὲ βασανίζειν τὸν ἄργυρον, ὥσπερ ἥ τε καλουμένη λίθος Ἡράκλεια, καὶ ἡ Λυδή. Quidam autem dicuntur similem sibi colore aquam redbere, ut Smaragdus; alii prorsus in lapides commutare quae in iis sunt posita; alii attractum quendam facere; alii probare aurum, ut lapis appellatus Herculeus &Lydius. Sententia manifesta est. In Smaragdo non potui hanc vim observare. Eorum, qui petrificent, non dat hîc exemplum: sed a Plinius, agens de Assio lapide: Mutianus, inquit, specula quoque &strigiles &vestes &calceamenta illata omnia lapidea fieri, author est. ΘαυΘαυμασιωτάτη δὲ καὶ μεγίστη δύναμις, εἴπερ ἀληθὲς, ἡ τῶν τίκτων. Mirabilissima autem &maxima vis, si modo vera, eorum qui pariunt. In editis est τῶν τηκτῶν: Sed Pal. Codex habet τῶν τίκτων. Et ita sane necesse est. neque enim mirum, aliquos lapides liquabiles esse; plura enim infra daturus est eorum genera.