Latin
Lines 1.68-1.74
Thomas à Kempis, Liber Primus 1.68-74
Not analysed yet
Cap. 15. De operibus ex charitate factis.
1. Pro nulla re mundi, et pro nullius hominis dilectione aliquod malum est faciendum. Sed pro utilitate indigentis bonum opus aliquando intermittendum aut quandoque pro meliori mutandum. Hoc nam facto opus bonum non destruitur, sed in melius commutatur. Sine charitate opus externum non prodest quemquam. Quicquid autem ex charitate agitur quantumcumque etiam parvum sit, et despectum totum efficitur fructuosum. Magis si quidem Deus pensat ex quanto quis agit, quam quantum quis facit.
2. Multum quis facit, qui multum diligit. Multum facit qui rem bene facit. Bene facit, qui magis communitati, quam suæ voluntati fervit. Sæpe videtur esse charitas, et est magis carnalitas, quia carnalis inclinatio, propria voluntas, spes retributionis, affectus voluntatis raro abesse volunt.
3. Qui veram et perfectam charitatem habet, in nulla re se ipsum quærit, sed Dei solummodo gloriam in omnibus fieri desiderat. Nulli etiam invidet, quia nullum privatum gaudium amat, nec in se ipso vult gaudere, sed in Deo super omnia optat bona beatificari. Nemini aliquid boni attribuit, sed totaliter ad Deum refert tota, unde omnia procedunt. In quo finaliter omnes Sancti fruibiliter quiescunt. O qui scintillam haberet veræ charitatis, perfecte omnia terrena sentiret plena vanitatis.
Cap. 16. De sufferentia defectuum aliorum.
1. Quæ rarissime homo in se vel in aliis emendare non valet, debet patienter sustinere, donec Deus aliter ordinet. Cogita quod sic forte melius est pro tua probatione et patientia, sine qua non sunt multum ponderanda merita nostra. Debes tamen pro talibus impedimentis supplicare, ut tibi dignetur Deus subvenire, ut possis benigne portare.
2. Si quis semel vel bis admonitus non acquiescit, noli cum eo contendere, sed totum Deo committe, ut fiat voluntas sua, et honor in omnibus servis suis, qui scit bene, malum in bonum convertere. Stude patiens esse in tolerando aliorum defectus, et qualescumque infirmitates, quia et tu multa habes, quæ ab aliis oportet tolerari. Si non potes te talem facere qualem vis, quomodo poteris alium habere ad beneplacitum tuum? Libenter videmus alios perfectos, sed tamen proprios non emendamus defectus.