Latin
Lines 1.75-1.81
Thomas à Kempis, Liber Primus 1.75-81
Not analysed yet
3. Volumus quod alii districte corrigantur, et nos ipsi corrigi nolumus, aut negari quod petimus. Alios restringi per statuta volumus, et ipsi nullatenus patimur amplius cohiberi. Sic ergo patet, quam raro proximum, sicut nos ipsos pensamus. Si omnes essent perfecti quid tunc haberemus ab aliis pro Deo pati?
4. Nunc autem Deus sic ordinavit, ut discamus alter alterius onera portare, quia nemo sine defectu, nemo sine onere, nemo sibi sufficiens, nemo sibi satis sapiens, sed oportet invicem portare, invicem consolari, pariter adjuvare, et ammonere. Quantas autem virtutes quisque fecerit, melius patet occasione adversitatis. Occasiones namque hominem fragilem non faciunt, sed qualis sit, ostendunt.
Cap. 17. De monastica vita.
1. Oportet ut discas te ipsum in multis frangere, si vis pacem et concordiam cum aliis tenere. Non est parvum in monasteriis, vel in congregatione habitare, et in illis sine querela conversari, et usque ad mortem fidelis perseverare. Beatus qui ibidem bene visit, et feliciter consummavit. Si vis debite stare et proficere, teneas te tanquam exulem et peregrinum super terram. Oportet te stultum fieri propter Christum, si vis religiosam ducere vitam.
2. Habitus et tonsura modicum faciunt, sed mutatio morum et integra mortificatio passionem verum faciunt religiosum. Qui aliud quærit, quam pure Deum, et animæ suæ salutem, non inveniet nisi tribulationem et dolorem. Non potest etiam diu stare pacificus, qui non nititur esse minimus, et omnibus subjectus. Ad serviendum venisti, non ad regendum, ad paciendum et laborandum scias te vocatum, non ad otiandum, vel fabulandum. Hic ergo probantur homines sicut aurum in fornace. Hic nemo potest stare nisi ex toto corde si voluerit propter Deum humiliare.
Cap. 18. De exemplo Sanctorum Patrum.
1. Intuere Sanctorum Patrum vivida exempla, in quibus vera perfectio fulsit, et videbis quam modicum sit, et vere nihil, quod nos agimus. Heu quid est vita nostra, si illis fuerit comparata. Sancti et amici Christi Domino servierunt in fame et siti, in frigore et nuditate, in labore et fatigatine, in vigiliis et jejuniis, in orationibus et sanctis meditationibus, in persecutionibus et opprobriis multis.