Latin · ~8 min
1.13 to 1.16
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.13-16
Not analysed yet
9. Currunt multi ad diversa loca pro visitandis reliquiis Sanctorum, et mirantur auditis gestis eorum; ampla ædificia templorum inspiciunt, et osculantur sericis et auro involuta sacra ossa eorum. Et ecce tu præsens es hic apud me in altari, Deus meus, Sanctus Sanctorum, hominum Creator et Dominus Angelorum. Sæpe in talibus videndis est curiositas hominum, est novitas invisorum et modicus reportabitur fructus emendationis, maxime ubi est tam levis, since vera contritione discursus. Hic autem in Sacramento altaris totus præsens es Deus meus, homo Christus Jesus: ubi et copiosus percipitur æternæ salutis fructus, quotescumque fueris digne ac devote susceptus. Ad istud vero non trahit levitas aliqua, nec curiositas vel sensualitas, sed firma fides, devota spes, et sincera charitas. 10. O, invisibilis conditor mundi Deus, quam mirabiliter agis nobiscum, quam suaviter et gratiose cum electis tuis disponis, quibus temetipsum in Sacramento sumendum proponis. Hoc namque omnem intellectum superat; hoc specialiter devotorum corda trahit, et accendit affectum. Ipsi enim vere fideles tui, qui totam vitam suam ad emendationem disponunt, ex hoc Sacramento dignissimo magnam devotionis gratiam, et virtutis amorem frequenter recipiunt. 11. O, admirabilis et abscondita gratia Sacramenti, quam norunt tantum Christi fideles, infideles autem et peccatis servientes experiri non possunt. In hoc Sacramento confertur spiritualis gratia et reparatur in anima virtus amissa et per peccatum deformata redit pulchritudo. Tanta est aliquando hæc gratia, ut ex plenitudine collatæ devotionis non tantum mens, sed et debile corpus vires sibi præstitas sentiat ampliores. 12. Dolendum tamen est, et miserandum valde super tepiditate, et negligentia nostra, quod non majori affectu trahimur ad Christum sumendum, in quo tota spes salvandorum consistit et meritum. Ipse enim est sanctificatio nostra et redemtio; ipse consolatio viatorum et Sancrotum æterna fruitio. Dolendum itaque valde, quod multi tam parum hoc salutare mysterium advertunt, quod cælum lætificat et mundum conservat universum. Heu cæcitas et duritia cordis humani, tam ineffabile donum non magis attendere, et ex quotidiano usu etiam inadvertentia defluere.