Latin · ~9 min
1.17 to 1.21
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.17-21
Not analysed yet
13. Si enim hoc sanctissimum Sacramentum in uno tantum celebraretur loco, et ab uno tantum consecraretur Sacerdote in mundo, quanto putas desiderio ad illum locum, et talem Dei sacerdotem homines efficerentur, ut divinia ministeria celebrari audirent? Nunc autem multi facti sunt Sacerdotes et in multis locis offertur Christus: ut tanto major appareat gratia et dilectio Dei ad hominem, quanto latius est sacra Communio diffusa per omnem orbem. 14. Gratias tibi, bone Jesu, pastor æterne, qui nos pauperes et exules dignatus est prætioso corpore et sanguine tuo reficere: et ad hæc mysteria percipienda etiam proprii oris tui eloquio invitare dicendo: Venite ad me omnes qui laboratis et onerati esti, et ego reficiam vos. Cap. II. Quod magna charitas et bonitas Dei in Sacramento exhibetur homini. 1. Super bonitate tua et magna misericordia tua, Domine, confisus, accedo æger ad salvatorem, esuriens ad fontem vitæ, egenus ad Regem cæli, et sitiens servus ad Dominum, creatura ad Creatorem, disolatus ad meum pium Consolatorem. Sed unde mihi hoc ut venias ad me? Quis ego sum ut præstes mihi temetipsum? Quomodo audet peccator coram te apparere? Et quomodo tu dignaris ad peccatorem venire? Tu nosti servum tuum, et scis quia nihil coni in se est unde hoc illi præstes. Confiteor igitur vilitatem meam, agnosco tuam bonitatem, laudo pietatem, et gratias ago propter nimiam charitatem. Propter temetipsum hoc facis, non propter mea merita, ut bonitas tua mihi magis innotescat, charitas amplior ingeratur, et humilitas perfectius commendetur. Quia ergo tibi hoc placet et sic, fieri jussisti, placet et mihi dignatio tua, et utinam iniquitas mea non obsistat. 2. O, dulcissime, et benignissime Jesu, quanta tibi reverentia et gratiarum actio cum perpetua laude pro susceptione sacri Corporis tui debetur: cujus dignitatem nullus hominum explicare potens invenitur. Sed quid cogitabo in hac Communione, in accessu ad Dominum meum, quem debite venerari nequeo et tamen devote suscipere desidero? Quid cogitabo melius et salubrius nisi me ipsum totaliter humiliando coram te et tuam infinitam bonitatem exaltando supra me? Laudo te, Deus meus, et in æternum exalto te. Despicio me et subicio tibi in profundum vilitatis meæ.