Latin · ~7 min
1.66 to 1.69
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.66-69
Not analysed yet
7. Qui autem se non præparat aliter, nisi instante festo vel consuetudine compellente sæpius imparatus erit. Beatus, qui se Domino in holocaustum offert, quoties celebrat, aut communicat. Non sis in celebrando nimis prolixus aut festinus; sed serva communem bonum modum eorum, cum quibus vivis. Non debes aliis generare molestiam et tædium, sed communem serva viam secundum amorem institutionum, et potius aliorum servire utilitati, quam propriæ devotini, vel affectui. Cap. 11. Quod Corpus Christi, et sacra Scriptura sunt animæ fideli necessaria. 1. Dulcissime Domine Jesu, quanta est dulcedo devotæ animæ tecum epulantis in convivio tuo. Ubi ei non alius cibus manducandus proponitur nisi tu unicus dilectus ejus, super omnia desideria cordis desiderabilies. Et mihi quidem dulce foret in præsentia tua ex intimo affectu lacrymas fundere, et cum pia Magdalena pedes tuos lacrymis irrigare. Sed ubi est hæc devotio? Ubi lacrymarum sanctarum copiosa effusio? Certe in conspectu tuo et sanctorum Angelorum tuorum cor meum ardere deberet et ex gaudio flere. Habeo enim te in Sacramento vere præsentem, quamvis aliena specie occultatum. 2. Nam in propria et divina claritate te conspicere oculi mei ferre non possunt, sed neque totus mundus in fulgore gloriæ majestatis tuæ subsisteret. In hoc ergo meæ imbecillitati consulis, quod te sub Sacramento abscondis. Habeo vere et adoro, quem Angeli adorant in cælo; sed ego interim adhuc in fide, illi autem in specie et sine velamine. Me oportet contentum esse in lumine veræ fidei, et in ea ambulare, donec aspiret dies æternæ claritatis, et umbræ figurarum inclinentur. Cum autem venerit, quod perfectum est, cessabit usus Sacramentorum, quia Beati in gloria cælesti non egent medicamine sacramentali. Gaudent enim sine fine in præsentia Dei, facie ad faciem gloriam ejus speculantes, et de claritate in claritatem abyssi Deitatis transformati, gustant verbum Dei, carnem factum; sicut fuit ab initio et manet in æternum.