Latin · ~9 min
1.70 to 1.72
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.70-72
Not analysed yet
3. Memor horum mirabilium, grave mihi sit tædium, etiam vel quodlibet spirituale solatium, et quamdiu Dominum meum aperte in sua gloria non video, pro nihilo duco, omne quod in mundo conspicio et audio. Testis es, mi Deus, quod nulla potest me res consolari, nulla creatura quietare, nisi tu, Deus meus, quem desidero æternaliter contemplari. Sed non est hoc possibile durante me in hac mortalitate: et ideo oportet ut me ponam ad magnam patientiam, et meipsum in omni desiderio tibi submittam. Nam et Sancti tui, Domine, qui tecum jam in regno cælorum exultant in fide et patientia magna, dum viverent, adventum gloriæ tuæ expectabant. Quod illi crediderunt, ego credo; quod illi speraverunt, ego spero; quo illi pervenerunt, per gratiam tuam me venturum confido. Ambulabo interim in fide, exemplis confortatus Sanctorum. Haeo etiam libros sanctos pro solatio et vitæ speculo, atque super hæc omnia sacratissimum Corpus tuum pro singulari remedio et refrigerio. 4. Duo namque mihi necessaria permaxime sentio in hac vita, sine quibus mihi importabilis foret ista miserabilis vitia. In carcere corporis hujus detentus egere duobus fateor, cibo scilicet, et lumine. Dedisti itaque mihi infirmo sacrum Corpus tuum ad refectionem mentis et corporis, et posuisti lucernam pedibus meis verbum tuum . Sine his duobus bene vivere non possem: nam verbum Dei lux est animæ, et Sacramentum tuum panis vitæ. Hæc possunt etiam dici mensæ duæ, hinc et inde in Gazophylacio sanctæ Ecclesiæ positæ. Una mensa est sacri altaris, habens panem sanctum, idest Corpus Christi prætiosum. Altera est divinæ legis continens doctrinam sanctam, erudiens fidem rectam, et firmiter usque ad interiora velaminis, ubi sunt sancta sanctorum, perducens. 5. Gratias tibi, bone Jesu, lux lucis æternæ, pro doctrinæ sacræ mensa, quam nobis, per servos tuos Prophetas, et Apostolos aliosque Doctores ministrasti. Gratias tibi, Salvator et Creator hominum, qui ad declarandam toti mundo charitatem tuam cœ nam parasti magnam, in qua non agnum typicum, sed tuum Corpus sanctissimum, et Sanguinem proposuisti ad manducandum: læ tificans omnes fideles convivio sacro, et calice inebrians salutari, in quo sunt omnes deliciæ Paradisi; et epulantur nobiscum Angeli sancti, sed suavitate feliciori.