Latin · ~9 min
1.92 to 1.96
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.92-96
Not analysed yet
3. Statim namque ut te Deo ex toto corde tradideris, nec hoc vel illud pro tuo libitu seu velle quæsieris, sed integre te in illo posueris, unitum te invenies et pacatum, quia nihil ita tibi sapiet et placebit, sicut beneplacitum divinæ voluntatis. Quisquis ergo intentionem suam simplici corde sursum ad Deum levaverit, seque ab omni inordinato amore, seu displicentia cujuslibet rei creatæ evacuaverit, aptissimus gratiæ percipiendæ, ac dignus devotionis munere erit: dat enim Dominus ibi benedictionem suam, ubi vasa vacua invenerit, et quanto perfectius infimis quis renunciaverit, et magis sibi ipsi per contemtum sui moritur, tanto gratia celerius enit, copiosius intrat, et altius cor liberum elevat. 4. Tunc videbit et affluet et mirabitur et dilatabitur cor ejus in ipso, quia manus Domini cum illo est, et ipse se posuit totaliter in manu ejus usque in sæculum. Ecce sic benedicetur homo, qui quærit Deum in toto corde suo, nec in vanum accipit animam suam. Hic in accipiendo sacram Eucharistiam magnam promeretur divinæ unionis gratiam, quia non respicit ad propriam devotionem et consolationem, sed ad Dei gloriam et honorem. Cap. 16. Quod necessitates nostras Christo aperire debemus et ejus gratiam postulare. 1. Dulcissime atque amantissime Domine, quem nunc devote desidero suscipere, tu scis infirmitatem meam et necessitatem quam patior, in quantis malis et vitiis jaceo; quam sæpe sum gravatus, tentatus, turbatus et inquinatus. Pro remedio ad te venio, pro consolatione et sublevamine te deprecor: ad omnia scientem loquor, cui manifesta sunt omnia interiora mea, et qui solus potes me perfecte consolare et adjuvare. Tu scis quibus bonis indigeo præ omnibus et quam pauper sum in virtutibus. 2. Ecce sto ante te pauper et nudus, gratiam postulans et misericordiam implorans: refice esurientem mendicum tuum, accende frigiditatem meam igne amoris tui, illumina cæcitatem meam claritate præsentiæ tuæ. Verte mihi omnia terrena in amaritudinem, omnia gravia et contraria in patientiam, omnia infima et creata in contemtum et oblivionem. Erige cor meum ad te in cælum, et ne dimittas me vagari super terram. Tu solus mihi ex hoc jam dulcescas usque in sæculum, quia tu solus cibus et potus meus, amor meus et gaudium meum, dulcedo mea et totum bonum meum.