Latin · ~8 min
1.87 to 1.91
Thomas à Kempis, Liber Quartus 1.87-91
Not analysed yet
2. O, vere ardens fides eorum probabile existens argumentum sacræ præsentiæ tuæ. Isti enim veraciter cognoscunt Dominum suum in fractione panis, quorum cor tam valide ardet in eis de Jesu ambulante cum eis. Longe, proh dolor, est a me sæpe talis affectus, et devotio tam vehemens ardor. Esto mihi propitius, bone Jesu, et dulcis et benigne; concede pauperi mendico tuo vel interdum modicum de cordiali affectione amoris tui in sacra Communione sentire, ut fides mea magis convalescat, spes in bonitate tua proficiat, et charitas semel perfecte accensa et cæleste manna experta, nunquam deficiat. 3. Potens est autem misericordia tua etiam gratiam desideratam mihi præstare, et in spiritu ardoris, cum dies beneplaciti tui adveniret, me clementissime visitare. Etenim licet tanto desiderio tam specialium devotorum tuorum non ardeo, tamen de gratia tua illius magni inflamati desiderii desiderium habeo: orans et desiderans omnium talium fervidorum amatorum tuorum participem me fieri, ac eorum sancto consortio annumerari. Cap. 15. Quod gratia devotionis humilitate, et sui ipsius abnegatine acquiritur. 1. Oportet te devotionis gratiam instanter quærere, desideranter petere, patienter et fiducialiter exspectare, gratanter recipere, humiliter conservare, studiose cum ea operari, ac Deo tempus et modum supernæ visitationis, donec veniat, committere. Humiliare præcipue te debes, cum parum, aut nihil devotionis interius sentis, sed non nimium dejici, nec inordinate contristari. Dat sæpe Deus in uno brevi momento, quod longo negavit tempore. Dat quandoque in fine, quod in principio orationis distulit dare. 2. Si semper cito gratia daretur, et pro voto adesset, non esset infirmo homini bene portabile. Propterea in bona spe et humili patientia exspectanda est devotionis gratia. Tibi tamen, et peccatis tuis imputa, cum non datur vel etiam occulte tolitur. Modicum quandoque est quod gratiam impedit et abscondit, si tamen modicum et non potius grande dici debeatur, quod tantum bonum prohibet. Sed si hoc ipsum modicum vel grande amoveris et perfecte viceris, erit quod petiisti.