Latin
Lines 1.1-1.6
Thomas à Kempis, Liber Secundus 1.1-6
Not analysed yet
Liber Secundus
Admonitiones ad interna trahentes.
Cap. I. Incipit liber de interna conversationes.
1. Regnum Dei intra vos est, dicit Dominus. Converte te ex toto corde tuo ad Dominum, et relinque hunc miserum mundum, et inveniet anima tua requiem. Disce exteriora contemnere et ad interiora te dare, et videbis regnum Dei intra te venire. Est enim regnum Dei pax et gaudium in Spiritu Sancto quod non datur impiis. Veniet ad te Christus ostendens tibi consolatinem suam, si dignam illi ab intus paraveris mansionem. Omnis gloria ejus et decor ab intra est, et ibi complacet sibi. Frequens illi visitatio cum homine interno, dulcis sermocinatio, grata consolatio, multa pax, familiaritas stupenda nimis.
2. Eya anima fidelis, præpara huic sponso cor tuum, quatenus ad te venire et in te habitare dignetur. Sic enim dicit: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Da ergo Christo locum et cæteris omnibus nega introitum. Cum Christum habueris, dives es, et sufficit tibi. Ipse erit provisor tuus, et fidelis procurator in omnibus, ut non fit opus in hominibus sparare. Homines enim cito mutantur, et deficiunt velociter, Christus autem manet in æternum, et adstat usque in finem firmiter.
3. Non est magna fiducia ponenda in homine fragili et mortali, etiamsi utilis fit et dilectus, neque tristitia multa capienda ex hoc, si interdum adversetur et contradicat. Qui hodie tecum sunt, cras contrariari possunt. Et e converso sæpe ut aura vertuntur. Pone fiduciam tuam totam in Domino; et sit ipse timor tuus, et amor tuus. Ipse pro te respondebit, et faciet bene sicut melius fuerit. Nonhabes hic manentem civitatem, et ubicumque fueris, extraneus es et peregrinus, nec requiem aliquando habebis, nisi Christo intime fueris unitus.