Latin
Lines 1.7-1.10
Thomas à Kempis, Liber Secundus 1.7-10
Not analysed yet
4. Quid hic circumspicis, cum iste non sit locus tuæ requietonis? In cælestibus debet esse habitatio tua et sicut in transitu cuncta sunt aspicienda. Transeunt omnia, et tu cum eis pariter. Vide, ut non hæreas, ne capiaris, et pereas. Apud Altissimum sit cogitatio tua, et deprecatio tua ad Christum sine intermissione dirigatur. Si nescis alta speculari et cælestia, requiesce in passione Christi, et in sacris vulneribus ejus libenter habita. Si enim ad vulnera et speciosa stigmata Jesu devote confugis, magnam in tribulatione senties consolationem, nec multum curabis hominum despectiones faciliterque verba detrahentium perferes.
5. Jesus Christus Dominus fuit etiam in mundo ab hominibus despectus, et in maxima necessitate, a notis et amicis inter opprobria derelictus. Dominus Jesus pati voluit et despici, et tu audes de aliquo conqueri? Christus habuit adversarios et oblocutores, et tu vis omnes habere amicos, et benefactores? Ubi coronabitur patentia tua, si nihil adversitatis occurrit. Si nihil contrarium vis pati, quomodo eris amicus Christi? Sustine cum Christo et pro Christo, si vis regare cum Christo.
6. Si semel perfecte introisses in interiora Jesu, et modicum de ardenti amore ejus sapuisses, tunc de proprio commodo, vel incommodo nihil curares, sed magis de opprobrio illato gauderes, quia amor Jesu facit hominem se ipsum contemnere. Amator Jesu et verus internus, et liber ab affectionibus inordinatis, potest se ad Deum libere convertere, et elevare se supra se ipsum in spiritu ac fruitive quiescere.
7. Cui sapiunt omnia prout sunt non ut dicuntur, aut æstimantur, hic vere sapiens est, et doctus a Deo magis, quam ab hominibus. Qui ab intra scit ambulare et modicum res ab extra ponderare, non reqirit loca, nec tempora expectat ad habenda devota exercitia. Homo internus cito se recolligit, et nunquam se totum ad exteriora effundit. Non illi obest labor exterior, aut occupatio ad tempus necessaria. Sed sicut res eveniunt, sic se illis accommodat. Qui intus bene dispositus est et ordinatus, non curat mirabiles et perversos hominum gestus. Tantum homo impeditur, et distrahitur, quantum sibi res attrahit.