Latin · ~7 min
Lines 1.35-1.39
Thomas à Kempis, Liber Secundus 1.35-39
Not analysed yet
2. Tene te apud Jesum vivens et moriens et illius fedelitati te committe, qui omnibus deficientibus solus potestte adjuvare. Dilectus tuus talis est naturæ, ut alienum non velit admittere, sed solus vult cor tuum habere, et tanquam rex in proprio throno sedere. Si scires te ab omni creatura evacuare, Jesus libenter tecum habitaret. Pene totum perditum invenies, quidquid extra Jesum in hominibus posueris. Non confidas, nec innitaris super calamum ventosum, quia omnis caro fnum, et omnis gloria ejus et flos fni cadet.
3. Cito deciperis, si ad externam hominum apparentiam tantum aspexeris. Si autem tuum in aliis quæris solatium, et lucrum, sæpe senties detrimentum. Si quæris in omnibus Jesum, invenies utique Jesum. Si autem quæris te ipsum, invenies etiam te ipsum, sed ad tuam perniciem. Plus enim homo nocivior est sibi, si Jesum non quærit, quam totus mundus, et omnes sui adversarii.
Cap. 8. De familiari amicitia Jesu.
1. Quando Jesus adest, totum bonum est, nec quicquam difficile videtur. Quando vero Jesus non adest, totum durum est. Si autuem Jesus unum verbum loquitur tantum, magna consolatio sentitur. Nonne ne Maria Magdalena statim surreit de loco, in quo flevit, quando Martha illi dixit, Magister adet et vocat te? Felix hora quando Jesus vocat te de lacrymis ad gaudium spiritus. Quam aridus et durus es sine Jesu. Quam insipiens et vanus, si cupis aliquid extra Jesum. Nonne hoc est majus damnum, quam si totum perderes mundum?
2. Quid habet mundus conferre sine Jesu? Esse sine Jesu est gravis infernus, et esse cum Jesu dulcis paradisus. Si fuerit tecum Jesus, invenit thesaurum bonus, immo bonum super omne bonum. Et qui perdidit Jesum, perdidit nimis multum et plus quam totum mundum. Pauperrimus est qui vivit sine Jesu, ditissimus est qui bene est cum Jesu.