Latin
Lines 1.40-1.42
Thomas à Kempis, Liber Secundus 1.40-42
Not analysed yet
3. Magna ars est scire conversari cum Jesu, et scire Jesum tenere, magna prudentia. Esto humilis et pacificus, et erit tecum Jesus. Sis devotus et quietus, et permanebit tecum Jesus. Potes cito fugare Jesum, et gratiam ejus perdere, si volueris ad exteriora declinare. Et si illum effugaveris et perdideris, ad quem tunc fugies, et quem tunc quæres amicum? Sine amico non potes diu vivere. Et si Jesus non fuerit tibi præ omnibus amicus, eris nimis tristis, et desolatus. Fatue igitur agis, si in aliquo altero confidis et lætaris. Eligendum est magis habere totum mundum contrarium, quam Jesum offensum. Ex omnibus ergo charis sit Jesus dilectus specialis.
4. Diligantur homines propter Jesum, Jesus autem propter se ipsum. Solus Jesus Christus singulariter est amandus, qui bonus solus et fidelis invenitur præ omnibus amicis. Propter ipsum et in ipso tam amici quam inimici tibi sint chari et pro omnibus his exorandus est, ut omnes ipsum cognoscant et diligant. Nunquam cupias singulariter laudari et amari, quia hoc solius Dei est, qui similem sibi non habet. Nec velis quod aliquis in corde tuo tecum occupetur, neque tu cum alicujus occuperis amore. Sed sit Jesus in te, et in omni bono homine.
5. Esto purus, et liber intus, sine alicujus creaturæ implicamento. Oportet te esse nudum, et purum cor ad Jesum gerere, si vis vacare, et videre, quam suavis est Dominus. Et revera ad hoc non pervenies, nisi gratia ejus fueris præventus, et introtractus, ut omnibus evacuatis et licentiatis, solus cum Deo uniaris. Quando enim gratia Dei venit ad hominem, tunc potens sit ad omnia. Et quando recedit, tunc pauper et infirmus erit, et quasi tantum ad flagella relictus. In his non debes dejici, nec desperare, sed ad voluntatem Dei æquanimiter stare, et cuncta supervenientia tibi ad laudem Jesu Christi perpeti. Quia post hiemem sequitur aestas, post nectem redit dies, et post tempestatem serenitas magna.