Latin
Lines 1.43-1.47
Thomas à Kempis, Liber Secundus 1.43-47
Not analysed yet
Cap. 9. De carentia omnis solatii.
1. Non est grave humanum contemnere solatium, cum adest divinum. Magnum est, et valde magnum, tam humano quam divino posse carere solatio et pro amore Dei libenter exilium cordis velle sustinere et in nullo se ipsum quærere, nec ad proprium meritum respicere. Quid magis es, si hilaris si, et devotus adveniente gratia? Optabilis cunctis hæc hora. Satis suaviter equitat quem gratia Dei portat. Et quid mirum si onus non sentit, qui portatur ab Omnipotente, et ducitur a summo Ductore?
2. Libenter aliquid habemus pro solatio, et homo difficulter exuitur a se ipso. Vicit sanctus Laurentius sæculum, cum Summo Sacerdote, quia omne, quod in mundo delectabile videbatur despexit, et Dei Summum Sacerdotem Sixtem, quem maxime diligebat, pro amore Christi etiam a se tolli clementer ferebat. Amore igitur Creatoris amorem hominis superavit, et pro humano solatio divinum beneplacitum magis elegit. Ita et tu aliquem necessarium, et dilectum amicum pro amore Dei disce relinquere. Nec graviter feras cum ab amico fueris derelictus, sciens quoniam oportet nos omnes tandem ab invicem separari.
3. Multum et diu oportet hominem in se ipso certare, antequam discat se ipsum plene superare, et totum affectum suum plene in Deum trahere. Quando homo stat super se ipsum, facile labitur ad consolationes humanas. Sed verus Christi amator, et studiosus sectator virtutum non cadit super illas consolationes, nec quærit tales sensibiles dulcedines. Sed magis fortes tentationes et exercitationes, et pro Christo duros sustinere labores.
4. Cum igitur spiritualis consolatio a Deo datur, cum gratiarum actione accipe eam et Dei munus intellige esse, et non tuum meritum et noli extolli. Noli nimium gaudere nec inaniter præsumere, sed esto magis humilior ex dono, cautior quoque et timoratior in cunctis actibus tuis, quoniam transibit hora illa, et sequetur tentatio. Cum ablata fuerit consolatio, non statim desperes, sed cum humilitate, et patientia exspecta cælestem visitationem, quia potens est Deus ampliorem tibi redonare gratiam et consolationem. Istud non est novum, nec alienum viam Dei expertis, quia in magnis sanctis, et in antiquis prophetis suit sæpe alternationis modus.