Latin
Lines 1.66-1.68
Thomas à Kempis, Liber Secundus 1.66-68
Not analysed yet
2. Quid igitur times tollere crucem, per quam itur ad Regnum? In cruce salus. In cruce vita. In cruce protectio ab hostibus. In cruce robur mentis. In cruce gaudium spiritus. In cruce virtus summa. In cruce perfectio sanctitatis. Non est salus animae, nec spes æternæ vitæ, nisi in cruce. Tolle ergo crucem et sequere Jesum, et ibis in vitam æternam. Præcessit ille bajulans sibi crucem, et mortuus est pro te in cruce, ut tu etiam portes crucem, et mori affectes in cruce. Quia, si commortuus fueris in cruce, etiam cum illo pariter vives, et si socius fueris p, socius eris et gloriæ.
3. Ecce in cruce totum jacet, et non est alia via ad vitam, et ad veram et internam pacem, nisi via sanctæ crucis, et quotidianæ mortificationis. Ambula ubi vis, quære quodcumque volueris, et non invenies altiorem viam supra, nec securiorem infra, nisi viam sanctæ crucis. Dispone et ordina omnia secundum velle tuum et videre,et non invenies, nisi semper aliquid pati debere aut sponte aut invite et ita crucem semper invenies. Aut enim in corpore dolorem senties, aut in anima spiritus tribulationem sustinebis.
4. Interdum a Deo relinqueris, interdum a proximo exercitaberis, et quod amplius est sæpe tibimetipsi gravis eris. Nec tamen aliquo remedio vel solatio liberari seu alleviari poteris, sed donec Deus voluerit, oportet ut sustineas. Vult enim Deus ut tribulationem sine consolatione discas pati, et illi totaliter te subjicias et humilior ex tribulatione fias. Nemo ita cordialiter sentit passionem Christi, sicut is cui contigerit similia pati. Crux igitur semper parata est, et ubique te exspectat. Non potes effugere ubicumque cucurreris, quia ubicumque veneris, temetipsum tecum portas, et semper te ipsum invenies. Converte te supra, converte te infra, converte te extra et intra, et in his omnibus invenies crucem, et necese est te ubicumque tenere patientiam, si internam vis habere pacem et perpetuam promereri coronam.