Latin · ~9 min
Lines 1.69-1.73
Thomas à Kempis, Liber Secundus 1.69-73
Not analysed yet
5. Si libenter crucem portas, portabit te, et deducet te ad desideratum finem, ubi scilicet finis patiendi erit. Si invite portas, onus tibi facis, et te ipsum magis gravas, et tamen oportet ut sustineas. Si abjicis unam crucem, aliam proculdubio invenies, et forsitan graviorem.
6. Credis tu evadere, quod nemo mortalium potuit præterire? Quis Sanctorum in mundo sine cruce et tribulatione fuit? Nec enim Dominus noster Jesus Christus una hora sine dolore passionis fuit, quamdiu vixit. Opertebat autem Christum pati, et resurgere a mortuis, et ita intrare in gloriam suam. Et quomodo tu aliam viam crucem quæris, quam hanc regiam, quæ est via sanctæ crucis.
7. Tota vita Christi crux fuit, et martyrium, et tu tibi quæris reqiuem, et gaudium? Erras, erras si aliud quæris quam pati tribulationes, quia tota ista vita mortalis plena est miseriis, et circumsignata crucibus. Et quanto quis altius in spiritu profecerit, tanto gravioes cruces sæpe inveniet, quia exilii sui pna magis ex amore crescit.
8. Sed tamen iste sic multipliciter afflictus, non est sine lavamine consolationis, quia fructum magnum sibi sentit accrescere ex sufferentia suæ crucis. Nondum sponte illi se subjicit, omne onus tribulationis in fiduciam divinæ consolationis convertitur. Et quanto caro magis per tribulationem atteritur, tanto amplius spiritus per internam consolationem roboratur. Et nonnunquam in tantum confortatur ex affectu tribulationis, et adversitatis ob amorem conformitatis crucis Christi, ut non sine dolore, et tribulatione esse vellet, quoniam se tantum acceptiorem Deo reddit, quanto dura, et graviora plura pro eo ferre poterit. Non est istud virtus hominis, sed gratia Christi, quæ tanta potest, et agit in carne fragili, ut quod naturaliter semper abhorret et fugit, hoc fervore spiritus aggrediatur et diligat.
9. Non est secundum hominem crucem portare, crucem amare, corpus castigare, et servituti subjicere, honores fugere, contumelias libenter sustinere, se ipsum despicere, et despici optare, adversa quæquæ cum damnis perpeti, et nihil prosperitatis in hoc mundo desiderare. Si ad te ipsum respicis, nihil hujusmodi ex te poteris. Sed si in Domino confidis, dabitur tibi fortitudo de cælo, et subjicientur ditioni tuæ mundus et caro, sed nec inimicum diabolum timebis, si fueris fide armatus, et cruce Jesu signatus.