Latin · ~9 min
Lines 1.74-1.78
Thomas à Kempis, Liber Secundus 1.74-78
Not analysed yet
10. Pone ergo te sicut fidelis et bonus servus Christi ad portandum viriliter crucem Domini tui pro te ex amore crucifixi. Præpara te ad toleranda multa adversa, et varia incommoda in hac misera vita, quia sic tecum erit ubicumque, et sic revera eum invenies ubicumque latueris. Oportet te ita esse, et non est remedium evadendi a tribulatione malorum, et dolore, quam ut te patiaris. Calicem Domini affectanter bibe, si amicus ejus esse, et partem cum eo habere desideras. Consolationes Deo committe, faciat ipse cum talibus sicut sibi magis placuerit. Tu vero pone te ad sustinendum tribulatones, et reputa eas maximas consolationes, quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis, promerendam, etiam si omnes solus posses sustinere.
11. Quando ad hoc veneris, quod tribulatio tibi dulcis erit et sapiet pro Christo, tunc bene tecum esse exstima, quia invenisti paradisum in terra. Quamdiu tibi pati grave est et fugere quæris, tamdiu male habebis, et sequentur te ubique tribulationes.
12. Si ponis te ad quod esse debes, videlicet ad patiendum, et moriendum, fiet cito melius, et pacem invenies. Etiamsi raptus fueris in tertium cælum cum Paulo, non es propterea securus de nullo malo sustinendo. Ego, inquit Jesus, ostendam illi quanta oporteat eum pro nomine meo pati. Pati ergo tibi remanet, si Deum diligere, et perpetue illi servire placeat.
13. Utinam dignus esses, pro nomine Jesu aliqud pati, quam magna gloria remaneret tibi, quanta exultatio omnibus Sanctis Dei, quanta ædificatio esset proximi. Nam patientiam omnes commendant, quamvis pauci pati velint. Merito deberes modicum pati pro Christo, cum multi graviora patiantur pro mundo.
14. Scias pro certo, quia morientem te oportet ducere vitam. Et quanto unusquisque plus sibi moritur, tanto Deo magis vivere incipit. Nemo aptus est ad comprehendendum cælestia, nisi se submiserit ad portandum pro Christo adversa. Nihil Deo acceptius, nihil tibi salubrius in mundo isto, quam libenter pati pro Christo. Et si eligendum tibi esset, magis optare deberes pro Christo adversa pati, quam multis consolationibus recreari, quia Christo similior esses, et omnibus Sanctis conformior. Non enim stat meritum nostrum et profectus status nostri in multis sensualitatibus, et consolationibus, sed potius in magnis gravitatibus et tribulationibus perferendis.