Latin · ~9 min
Lines 1.194-1.201
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.194-201
Not analysed yet
Cap. 37. De pura et integra resignatione cordis ad obtinendam sui libertatem.
1. File, relinque te, et invenies me; sta sine electione, et omni proprietate et semper lucraberis. Nam et adjicietur tibi amplior gratia statim, ut te resignaveris nec resumpseris.
2. Domine, quoties me resignabo? et in quibus me relinquam?
3. Semper et in omni hora: sicut in parvo, sic et in magno. Nihil excipio, sed in omnibus te nudatum inveniri volo. Alioquin quomodo poteris esse meus et ego tuus, nisi fueris ab omni propria voluntate intus et foris spoliatus? Quanto celerius hoc agi, tanto melius habebis; et quanto plenius et sincerius, tanto mihi plus placebis, et amplius lucraberis.
4. Quidam se resignant, sed cum aliqua exceptione: non enim plene in Deo confidunt; ideo providere sibi satagunt. Quidam etiam primo offerunt totum, sed postea tentatione pulsante ad propria redeunt; ideo minime in virtute proficiunt. Hi ad veram puri cordis libertatem, et jucundæ familiaritatis meæ gratiam non pertingent, nisi integra resignatione, et quotidiana sui immolatione prius facta, sine qua non stabit, nec stat unio fruitiva.
5. Dixi tibi sæpissime et iterum nunc dico: Relinque te, resigna te, et frueris magna interna pace. Da totum pro toto, niihil exquire, nil repete, sta pure et inhæsitanter in me, et habebis me. Eris liber in corde, et tenebræ non conculcabunt te. Ad hoc conare, hoc ora, hoc stude desiderare, ut ab omni proprietate possis exspoliari et nudus nudum Jesum sequi, tibi mori, et mihi æternaliter vivere. Tunc deficient omnes vanæ phantasiæ, conturbationes iniquæ, et curæ superfluæ. Tunc etiam recedet immoderatus timor, et inordinatus amor morietur.
Cap. 38. De bono regimine in externis, et recursu ad Deum in periculis.
1. Fili, ad istud diligenter tendere debes, ut in omni loco, actione seu occupatione externa sis intus liber, et tui ipsius potens, et sint omnia sub te, et tu non sub eis, ut sis dominus actionum tuarum, et rector, non servus, nec emptitius, sed magis exemtus verusque Hebræus, in fortem ac libertatem transiens filiorum Dei; qui stant supra præsentia et speculantur æterna; qui transitoria intuentur sinistro oculo, et dextro cælestia, quos temporalia non trahunt ad inhærendum, sed trahunt ipsi ea magis ad bene serviendum, prout ordinata sunt a Deo, et instituta a summo Opifice, qui nil inordinatum reliquit in sua creatura.