Latin · ~9 min
Lines 1.202-1.209
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.202-209
Not analysed yet
2. Si autem in omni eventu stas non in apparentia externa, nec oculo carnali lustras visa vel audita, sed mox in qualibet causa intras cum Moyse in tabernaculum ad consulendum Dominum: et audies nonnunquam divinum responsum et redies instructus de multis præsentibus et futuris. Semper enim Moyses recursum habuit ad tabernaculum pro dubiis et quæstionibus solvendis fugitque ad oratiois adjutorium pro periculis et improbitatibus hominum sublevandis. Sic et tu confugere debes in cordis tui secretarium divinum intentius implorando auxilium. Propterea namque Josue, et filii Israel a Gabaonitis leguntur decepti, quia os Domini non prius interrogaverunt, sed nimium creduli dulcibus sermonibus falsa pietate delusi sunt.
Cap. 39. Quod non sit importunus in negociis.
1. Fili, committe mihi semper causam tuam, ego bene disponam in tempore suo. Exspecta ordinationem meam et senties exinde profectum.
2. Domine, satis libenter omnes res tibi committo, quia parum potest cogitatio mea proficere. Utinam non multum adhærerem futuris eventibus, sed ad beneplacitum tuum me incunctanter offerrem.
3. Fili mi, sæpe homo rem aliquam agitat, quam desiderat: sed cum ad eam pervenerit, aliter incipit sentire, quia affectiones circa idem non sunt durabiles, sed magis de uno vel in aliud nos impellunt. Non est ergo minimum etiam in minimis se relinquere.
4. Verus profectus hominis est abnegatio sui ipsius, et homo abnegatus valde liber est et securus. Sed antiquus hosti, omnibus bonis adversans, a tentatione non cessat, et die noctuque graves molitur insidias, si forte in laqueum deceptionis possit præcipitare incautum. Vigilate et orate, dicit Dominus, ut non intretis in tentationem.
Cap. 40. Quod homo nihil boni ex se habet, et de nullo gloriari debet.
1. Domine, quid est homo, quod memor sis ejus, aut filius hominis, quia visitas eum? Quid promeruit homo, ut dares illi gratiam tuam? Domine, quid possum conqueri, si deseris me? aud quid juste obtendere possum, si quod peto non feceris? Certe hoc in veritate cogitare possum et dicere: Domine, nihil sum; nihil boni ex me habeo, sed in omnibus deficio, et ad nihil semper tendo. Ego nisi a te fuero adjutus et interius informatus, totus efficior tepidus et dissolutus.