Latin · ~9 min
Lines 1.22-1.26
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.22-26
Not analysed yet
4. Noli autem discutere opera Altissimi, sed tuas iniquitates perscrutare, in quantis dereliquisti, et quam multa bona neglexisti. Quidam portant solum suam devotionem in libris, quidam in imaginibus; quidam autem in signis exterioribus et figuris. Quidam habent me in ore, sed modicum in corde. Sunt alii qui intellectu illuminati et affectu purgati ad æterna sempe anhelant, de terrenis graviter audiunt, necessitatibus naturæ dolenter inserviunt, et hi sentiunt, quid veritatis spiritus loquitur in eis. Quia docet eos terrena despicere, et amare cælestia, mundum negligere, et cælum tota die et nocte desiderare.
Cap. 5. De mirabili affectu divini amoris.
1. Benedico te, Pater cælestis, Pater Domini mei Jesu Christi, qui mei pauperis dignatus es recordari. O, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, gratias tibi ago, qui me indignum omni consolatione quandoque tua recreas consolatione. Benedico te semper et glorifico cum unigenito Filio tuo, et Spiritu Sancto paracleto in sæcula sæculorum, amen. Eia, Domine Deus, meus amator sancte, cum tu veneris in cor meum, exultabunt omnia interiora mea. Tu es gloria mea et exultatio cordis mei, tu spes mea et refugium in die tribulationis meæ.
2. Sed quia adhuc debilis sum in amore et impefectus in virtute, ideo necesse habeo confortari et consolari. Propterea visita me sæpius, et instrue disciplinis tuis. Libera me a passionibus pravis et malis, et sana cor meum ab omnibus affectionibus inordinatis, ut intus sanatus et bene purgatus aptus efficiar ad amandum, fortis ad patiendum, stabilis ad perseverandum.
3. Magna res est amor, magnum omnino bonum quod solum leve facit esse onerosum, et fert æqualiter omne inæquale: nam onus sine onere portat, et omne amarum dulce ac sapidum efficit. Amor Jesu nobilis ad magna operanda impellit, et desideranda semper perfectiora excitat. Amor vult esse sursum, nec ullis infimis rebus retineri. Amor vult esse liber, et ab omni mundana affectione alienus, ne internus ejus impediatur aspectus; ne per aliquod commodum temporale implicationes sustineat, aut per incommodum succumbat. Nil dulcius est amore, nil fortius, nil altius, nil latius, nil jucundius, nil plenius, nil melius in cælo et in terra, quia amor a Deo natus est, nec potest nisi in Deo super omnia creata quiescere.