Latin · ~7 min
Lines 1.27-1.30
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.27-30
Not analysed yet
4. Amans volat, currit, lætatur, liber est, et non tenetur. Dat omnia pro omnibus, et habet omnia in omnibus, quia in uno summo super omnia quiescit, ex quo omne bonum fluit et procedit. Non respicit ad dona, sed ad donantem se convertit super omnia bona. Amor sæpe modum nescit, sed super omne bonum fervescit. Amor onus non sentit, labores non reputat, plus affectat, quam valet, de impossibilitate non causatur, quia cuncta sibi licere posse arbitratur. Valet igitur ad omnia, et multa implet, et effectui mancipat. Ubi vero amans deficit et jacet, amor vigilat, et dormiens dormitat, fatigatus non laxatur, arctatus non arctatur, territus non conturbatur, sed, sicut vivax flamma et ardens favilla, sursum erumpit secureque pertransit.
5. Si quis amat, novit quid hæc vox clamat. Magnus clamor in auribus Dei est ardens affectus animæ, quæ dicit. Deus, Deus meus, amor meus, tu totus meus, et ego tuus.
6. Dilata me in amore, ut discam interiori cordis ore degustare, quam suave sit amare et in amore liquefieri et natare. Tenear amore vadens supra me præ nimio fervore et stupore. Cantem amoris canticum; sequar te dilectum meum in altum. Deficit in laude tua anima mea, jubilans ex amore. Amem te plus quam me, nec me nisi propter te, et omnes in te, qui vere amant te, sicut jubet lex amoris, lucens ex te.
7. Est amor velox, sincerus, pius, prudens, longanimis, virilis, et seipsum nunquam quærens. Ubi enim seipsum aliquis quærit, ibi ab amore cadit. Est amor circumspectus, humilis et rectus, non mollis, non levis nec vanis intendens rebus, sobrius, stabilis, castus, quietus, et in cunctis sensibus custoditus. Est amor subjectus et obediens Prælatis, sibi vilis et despectus, Deo devotus et gratificus fidens, et semper sperans in eo, etiam cum sibi non sapit Deus, quia sine dolore non vivitur in amore.