Latin · ~8 min
Lines 1.259-1.262
Thomas à Kempis, Liber Tertius 1.259-262
Not analysed yet
6. Sed pensa, fili, horum fructum laborum, celerem finem atque præmium nimis magnum, et non habebis inde gravamen, sed fortissimum patientiæ tuæ solamen. Nam et pro modica hac voluntate, quam modo sponte deseris, habebis semper voluntatem tuam in cælis. Ibi quippe invenies omne quod volueris, omne quod desiderare potes. Ibi aderit tibi totius facultas boni sine timore amittendi. Ibi voluntas tua una semper mecum; nil cupies extraneum vel privatum. Ibi nullus resistet tibi, nemo de te conqueretur, nemo te impediet, nihil obviabit: sed cuncta desiderata simul erunt præsentia, totumque tuum affectum reficient, et adimplebunt usque ad summum. Ibi reddam gloriam pro contumelia perpessa, pallium laudis pro mærore, pro loco novissimo sedem regni in sæcula. Ibi apparebit fuctus obedientiæ; gaudebit labor pœ itentiæ, et humilis subjectio coronabitur gloriose.
7. Nunc ergo te inclina humliter sub omnium manibus, nec sit curæ, quia hoc dixerit, ve jusserit: sed hoc magno opere curato, ut sive Prælatus, sive minor au æqualis aliud a te exposcerit vel innuerit, pro bono totum accipias, et sincera voluntate studeas adimplere. Quærat alius hoc, alius illud; glorietur ille in illo, et iste in isto; laudenturque millies mille, tu autem nec isto nec illo: sed tui ipsius gaude contemtu, et in mei solius beneplacito ac honore. Hoc optandum est tibi, ut sive per vitam sive per mortem Deus semper in te glorificetur.
Cap. 50. Qualiter homo defolatus debet se in manus Dei offerre.
1. Domine Deus, sancte Pater, sis nunc et in æternum benedictus, quia sicut vis ita factum est, et quod facis bonum est. Lætetur in te servus tuus, non in se, nec in aliquo alio, quia tu solus lætitia vera, tu spes mea, et corona mea, tu gaudium meum, et honor meus, Domine. Quid habet servus tuus, nisi quod a te accepit, etiam sine merito suo? Tua sunt omnia, quæ dedisti et quæ fecisti. Pauper sum et in laboribus a juventute mea, et contristatur anima mea, nonnunquam usque ad lacrymas, quandoque etiam conturbatur spiritus meus a se propter imminentes passiones.